quibus preposito consueuerunt solui decime ab antiquo, et tunc soluent eidem secundum morem preteriti temporis, nisi et in hijs Canonici doceant speciali iure se iuuari.
Item ne intromittat se prepositus de agris et feneto, quod dicunt isto anno prepositum cum iniuria ipsorum recepisse, super quibus donacionem predecessoris sui Bartolomei et confirmacionem ipsius Jacobi prepositi se habere; predictas donaciones et confirmacionem et alia sua iura Canonici coram nobis exhibebunt; si tamen Canonici fuerunt in possessione aliquo tempore predicti (sic) et prepositus proprio motu, sine iuris ordine, de predicta possessione amouit eosdem; restituat ipsos et eis restitutis, experiatur cum eisdem. Super eo uero, vtrum Canonici possederint predicta, uel non; per confessionem, uel iuramentum parcium uolumus edoceri.
Item super duodecim Marcis, quas Canonici dicunt se soluisse pro ipso preposito ante confirmacionem suam Comiti Merkulino; iurabit ipse prepositus, quod restituere et refundere ipsas duodecim Marcas non assumpsit, quo prestito, Canonicis silencium imponatur.
Item de octo Marcis, quas dicunt prepositum de terragio recepisse, lite pendente et prepositus confitetur septem illius ponderis, que faciunt sex istius ponderis, quod fatetur se quibusdam ex Canonicis porcionem dedisse, et quibusdam non; de ipsis sex marcis Strigoniensis ponderis vnicuique Canonicorum suam assignet porcionem; ad procuracionem uero nunciorum domini Pape, prepositus et Capitulum secundum suas facultates, bona et prouentus communiter contribuere teneatur.
Item super viginti quatuor pecoribus, quas (sic) dicunt recepisse Castellanum pro homicidio, quod perpetrauit sororius prepositi, sicut dicunt; iurabit prepositus, quod predicta pecora Canonicorum sororius suus, vel ipse prepositus pro predicto homicidio ex pacto in solutum non dedit, sed sororio suo, qui aliter euadere non poterat, quodam neugario de Castro interficiente in iusta causa defensionis, postea fuerunt potencialiter recepta; ad gue repetenda et recuperanda prepositus una cum ipsis Canonicis fideliter laborabit.
Item unam peciam de Ganti, quam dicunt ante confirmacionem suam ab amministratoribus de populis Capituli prepositum recepisse; Item quatuor pecias de dorni et unam de popri, quas dicunt prepositum recepisse circa festum beati Jacobi apostoli (25. Jul.) de populis communibus; Item unam peciam de Dorni, de populis Capituli de villa Heymeth; Item duas pecias de Gantj, de populis communibus, que omnia, deducta porcione prepositi ex forma amicabilis composicionis, pro medietate ualoris, pro tredecim Marcis et dimidia estimarunt; super quibus sex Canonici, qui presentes sunt, iurabunt usque ad predictam quantitatem inclusiue et non ultra, si inquam iurare uoluerint, quod per ipsum prepositum dampna passi sint, prepositus tenebitur resarcire.