ipsis comiti Mark et Nicolao precepimus assignari; quod quidem Capitulum nobis (postmo)dum rescripsit in hec uerba:
Sequitur Nrus. 174.
Nos igitur tali ueritate fulciti, peticionemque dictorum Mark et Nicolai iustam et legitimam esse attendentes in hac parte, predictam terram Bogun (sic) cum omnibus utilitatibus suis et pertinencijs, sub eisdem metis et terminis, in quibus distincta fuit et limitata et per custodes siluarum nostrarum de Pylis prius habita fuit et possessa, dedimus et contulimus ipsis comiti Mark et Nicolao, tum propter concambium seu commutacionem dicte terre eorumdem, tum propter graciosa merita seruiciorum ipsorum, et suis heredibus, heredumque suorum successoribus, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris Thome, dei gracia Episcopi Waciensis, aule nostre Cancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno domini M°. CC°. octuagesimo quinto, tredecimo kalendas ..., Regni autem nostri anno quarto Decimo.
Rex hic annos regiminis sui a mense Septembri computat, adeoque literae hae 19. Sept. aut Nov.7 vel 20. Oct. aut. Dec. editae sunt. - Sigillum e viridi et violaceo serico pendebat. Orig. exesum in Arch. Episc. Nitr. J. E. I. fasc. 4. Nro. 15. - Cum terra, nunc oppidum Maros non procul a Strigonio bonis Capituli Strigon. adiaceat, eiusque mentio tardius saepius recurret, literas has, alioquin necdum vulgatas, collectioni nostrae inserendas censuimus.
187.
1285. - Arnoldus sacerdos de Villa Sancte Mariae, nunc Somorja, homo Capituli Poson.
Orig. in Arch. regnic. Cap. Poson. Capsa XIV. fasc. 23. Nro. 16. - Wenzel Cod. Arpad. IV. 280.
188.
1286. 9. Febr. - Lodomerius Archiepiscopus Strigon. compositionem, inter Praepositum et Capitulum Scepusiense per arbitros factam, ratihabet.
Nos Lodomerius, miseracione diuina Archyepiscopus Strigon., eiusdemque loci comes perpetuus, significamus omnibus, presentes litteras inspecturis, quod in causa, que inter dilectos in domino filios nostros: Ipolitum lectorem, Merkulinum