185.
1285. 22. Sept. - Bela IV. Rex, ius patronatus ecclesiae s. Mariae, quam in Monte Budensi fundaverat, Monialibus de Insula Leporum concedens, illae duas partes proventuum ipsius ecclesiae percepiebant, tercia parte clericis, servientibus in eadem ecclesia, relicta. Demum autem Lodomerius Archiepiscopus Strigon. "asserens, que de novo fundantur in Regno Ungarie ex donatione Regia ad eum quo ad spiritualia immediate spectare," ordinavit, ut praedicti clerici duas partes, Moniales vero praedictae tertiam partem perciperent usque ad triennium proventuum praedictorum, et extunc nihil amplius perciperent, nisi infra triennium super hoc graciam a sede apostolica obtinerent specialem. Honorius ergo PP. IV. iisdem concedit, ut predictam tertiam partem iuxta ordinationem dicti Archiepiscopi libere percipiant. - Datum Tibure. 10. kal. Oct. P. a. 1.
Theiner Mon. Hung. I. 353.
186.
1285. 19. Sept.-Dec. - Ladislaus IV., pro terra Maros, Castro Visegrád applicata, Comiti Márk et Nicolao de genere Rusd terram Bogod confert.
(L)Adizlaus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Bulgarie, Cumanieque Rex, omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Vt collaciones principum perpetua firmitate solidentur, litterarum solent scriptis perhemnari; inconcussum quippe permanet, quod regio fuerit patrocinio communitum. (P)roinde ad uniuersorum noticiam, tam presencium, quam futurorum, harum serie fieri uolumus manifestum, Quod cum nos terram comitis Mark et Nicolai fratris sui, filiorum Herbordi de genere Rusd, Morus uocatam, pro usu et comodo castri nostri de Wysegrad et hospitum, congregancium (sic) sub eodem, receperimus; promittentes eisdem nobilibus in consimili possessione, uel maiori, pro concambio, seu commutacione dicte terre eorumdem prouidere; tandem ijdem ad nostram accedentes presenciam, quandam terram custodum siluarum nostrarum de Pylis, Bogud uocatam, sub eadem silua Pylis adiacentem, vicinam et contiguam terre eorumdem, Humiliter supplicando a nobis sibi dari postularunt. Verum quia de qualitate et quantitate dicte terre Bogud uocate nobis ueritas non constabat, eandem per Eyza, comitem de Pylis et castellanum de Wysegrad tunc pro tempore constitutum, dilectum et fidelem nostrum, coram testimonio Capituli Waciensis, fidelium nostrorum ,ne facti caritas (sic) ignoretur, sine preiudicio iuris alieni et si non fieret (sic) contradictum,