170.
1284. - Capitulum Budense vineam in territorio villae Borosjenő, Falualja vocato, sitam novem marcis argenti venditam esse testatur.
A. B. C.
Nos Capitulum Budensis ecclesie significamus, quibus expedit, vniuersis presencium per tenorem, Quod Petrus, filius albeus, de villa Burs-Jenew, ab una parte, et Emyricus, vterinus frater eiusdem, Heydricus et Dominicus, filij ipsius, de eadem, ex altera, coram nobis personaliter constituti, Predictus Petrus quandam vineam suam, sitam in territorio eiusdem ville, wlgariter Folwalya vocato, vineis domine Elysabeth de Insula sancte Marie[365] et Thome de eadem villa Burs-Jeneu[366], eodemque Thoma presencialiter permittente, Confessus est, se vendidisse et assignasse predicto Emyrico, Heydrico et Dominico, filijs eiusdem, ac per ipsos eorum heredibus, heredumque suorum successoribus, pro nouem marcis finiti argenti, plene receptis, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Assumpmens nichilominus Predictus Petrus Eundem Emyricum fratrem suum et filios suos, ipsorumue heredes ab omnibus racione predicte vinee molestantibus defensare suo labore proprio et expensa, ex permissione et bona uoluntate villanorum de villa Burs-Jenew, pro qua et ex qua ladislaus villicus et Legew astiterunt. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, ad peticionem parcium utrarumque, presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Ladizlai, lectoris ecclesie nostre. Anno domini Millesimo ducentesimo Octogesimo Quarto. Magistro Paulo Cantore, Gregorio Custode, Stephano Decano, Bedew et Johanne sacerdotibus, Stephano et Elya magistris, Ceterisque Canonicis existentibus in eadem.
Sigillum e flavo serico pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. publ. Capsa 1. fasc. 4. Nr. 22. - Extr. Fejér Cod. dipl. VII. III. 88.
171.
1284. - Laurencius presbiter, sacerdos Ecclesiae Sanctae Crucis de Gutor, homo Capituli Poson.
Orig. in Arch. publ. Cap. Poson. Capsa XIV. fasc. 22. Nro. 15; Wenzel Cod. Arpad. IV. 273.
[365] Soror Ladislai IV. Regis.
[366] Emansit: vicinam.