de Camarun existentem, quam uacuam et habitatoribus destitutam esse dixit, a nobis sibi, quin ymo pocius in persona sua ecclesie adalberti martiris, pecijt dari. Verum cum pium sit et saluti conueniens, ecclesiasticis personis et dei ecclesijs prouidere, presertim quia idem dominus archiepiscopus a primeuis puericie domini nostri Regis et nostre temporibus multa fidelitatis opera in deferendis legacionibus diuersis domini nostri predicti, tocius Regni nostri et nostris exercuit fideliter et deuote; volentesque aliquali remuneracionis premio eidem occurrere, licet modicum sit et minimum, quod ad presens agimus et in maioribus ac pocioribus eidem prouidere intendamus de gracia speciali, prefatam terram Belyd cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis, terra uidelicet arabili, feneto, arundineto et prato, ac alijs circumstancijs eiusdem, sufficientem vsui decem aratrorum, uacuam et habitatoribus penitus destitutam et presentibus omnibus commetaneis et uicinis eiusdem terre, nullisque contradictoribus apparentibus, pacifice per hominem nostrum sub testimonio magistri et Conuentus domus Hospitalis sancti Regis Stephani de Strigonio, sicut clarius per litteras eorum, nobis directas, constitit, statutam, eidem domino Archiepiscopo et in persona ipsius, ecclesie beati Adalberti martiris dedimus, donauimus, contulimus et tradidimus, iure perpetuo, pacifice et irreuocabiliter possidendam. Mete autem ipsius terre, prout in litteris eiusdem Conuentus comperimus, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit ab aqua quadam, a lapide uidelicet terre Puta et ibi est vicina seu contigua Pocha terra iobagionum Castri de Camarun; deinde uergit uersus Orientem ad montem, Poklantas uocatum. Item uadit uersus partem meridionalem super viam unam germinosam ad terram, Nostan uocatam, vbi sunt tres mete; deinde tendit ad terrem ville Guerebuch, vbi sunt due mete, et dehinc parum eundo, sunt mete quedam. Item vadit uersus partem occidentalem super magnam viam ad terram, Feud dictam, vbi sunt due mete, et tendit ad quendam fluuium, Bongud vocatum; deinde transeundo ipsum fluuium, vadit super dictam viam magnam ad quandam ecclesiam, in honore beate virginis fabricatam, vbi est terra vicina comitis Inus et suorum cognatorum et dehinc reflectitur super viam ipsa terra versus orientem ad Primam metam, ad terram scilicet comitis Johannis, filij Petri et suorum cognatorum; et sic terminatur et finitur dicta terra Belyd. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris, domini P. Episcopi Vesprimiensis, aule nostre Cancellarij, fidelis nostri. Anno domino Millesimo, ducentesimo Octogesimo Quarto.
Sigillum e flavo rubroque serico pendebat. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. Q. fasc. 1. Nro. 14. - Edidit Fejér Cod. dipl. V. III. pag. 219.