164.
1284. 2. Sept. - Jacobus praepositus Scepusiensis confirmat Nrum. 98.
(N)os magister Jacobus, diuina miseracione prepositus ecclesie beati Martini de Scepes, memorie commendantes, significamus vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem, quod Stephanus, filius Chene, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis litteras patentes Muthmerij, quondam prepositi de Scepes, beate memorie antecessoris nostri, cum pendenti sigillo super collacione cuiusdam fundi curie et sex iugerum terrarum confectas, petens a nobis cum instancia, ut nos ipsas litteras ratas habere et nostris dignaremur litteris confirmare, quarum quidem litterarum tenor talis est:
Sequitur Nrus. 98.
Nos itaque ipsius Stephani iustis peticionibus inclinati, considerantesque ipsius seruicia, que nobis impendere poterat in futurum, easdem litteras Muthmerij prepositi, antecessoris nostri, ratas habentes et acceptas et tenorem eiusdem de uerbo ad uerbum presentibus inseri facientes, auctoritate presencium confirmamus. Datum IIII. nonas septembris apud villam beati Mychaelis archangeli. Anno domini M°. CC°. LXXX. quarto,
E Nro. 270.
165.
1284. 8. Oct. - Magister Andreas (Decretorum doctor) Praepositus et Capitulum Strigon. super protestatione Comitis Byter propter statutionem villae Drégely, litteras edit Dominica proxima post octavas beati Archangeli Michaelis.
Wenzel Cod. Arpad. IV. 270.
166.
1284. - Elisabetha regina, merita Lodomerii Archiepiscopi Strigon., peractis diversis legationibus comparata, remuneratura, eidem terram reginalem Belid confert.
(E)Lysabeth, dei gracia Regina vngarie, vniuersis xpi. fidelibus, presencium noticiam habituris, salutem in salutis largitore. vniuersorum noticie harum serie uolumus fieri manifestum, Quod venerabilis pater dominus Lodomerius, miseracione diuina sancte Strigon. ecclesie archiepiscopus, eiusdemque loci comes perpetuus, quandam terram Reginalem, Belyd uocatam, in Comitatu