prospicere, ne cuiusquam necessitatis causa robur, quod absit, conuersacionis infringat et ideo fauor et deuocio, quam erga ordinem fratrum Wijllermitarum indesinenter habemus, nos attrahunt et inuitant, vt non solum eos, quantum possibilitas nostra sinit, in prosperis foueamus, uerum eciam futuris circa ipsos periculis, adiuuante domino, occurramus. Maxime cum in eorum iocundo statu et quieto animarum salus et incolumitas procuretur et frequencius nos per ipsorum curam et sollicitudinem, a sollicitudinibus et curis, nostro officio incumbentibus, recrehemur. Proinde quia rumor de ueteri faciet uentura timeri, Discretis viris fratribus predicti ordinis de Strigonio, karissimis in xpo. amicis nostris, indulgemus et concedimus per presentes, vt ipsi ingruente et instante, quod absit, tartarica, seu alterius hostilitatis rabie, videlicet cum suburbium Strigoniense secure non poterit habitari, in Basilica beati Wythi martiris de promontorio Castri Strigoniensis, que est Capella Strigoniensis ecclesie, se recolligere possint et diuina ibfdem officia exercere, ita tamen, quod per hoc ius parrochiale ibidem sibi nequeant uendicare, uel oblaciones necessarias exigere, sed uolimtarijs oblacionibus, que ipsis ex deuocione fidelium tunc oblate fuerint, sint contenti, ne nostro et ecclesie nostre iuri circa hoc, ex huiusmodi pietatis et familiaritatis munere, quod eis vrgente necessitate concedimus, preiudicium aliquod in posterum generetur, sed id ius nobis et ecclesie nostre tunc et semper saluum et inuiolabile perseueret. Nam sicut in huiusmodi necessitatis articulo utilitati prospicimus eorumdem, ita ius et proprietatem ac possessionem, quam in prefata basilica optinemus, a nostra iurisdiccione(?) nullatenus abdicemus. Cessante vero huiusmodi persecucionis seu aduersitatis procella, teneantur redire ad suam suburbanam ecclesiam infra spacium vnius anni, dictam beati Wythi martiris basilicam Strigoniensi ecclesie libere et omni contradiccione, excusacione, seu occasione cessantibus relinquentes. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras, sigilli nostri autentici munimine roboratas. Datum Strigonij, anno Domini Millesimo Ducentesimo Octuagesimo Quarto, In festo sancti Stephani Regis.
Sigillum iam deperditum e filo sericeo rubro pendebat. Originale in collectione Joannis Card. Simor AEppi. Strigon. - Certe intelliguntur hic Eremitae Augustiniani, quorum ordini Guilelmitae, in Hungaria existentes, iam a. 1266. per Stephanum Vancsai Cardinalem auctoritate Clementis PP. IV. uniti sunt (Vide Tom. I. Nr. 702. pag. 537.) et quorum claustrum Strigonii anno circ. 1272. in honorem b. Annae aedificari coepit (ibid. pag. 607.) et quidem re ipsa in suburbio, vocabaturque recte eodem, quo diploma praesens prodiit, anno domus sive Conventus fratrum Heremitarum s. Augustini (Nr. 158.). Errat tamen diploma. dum Basilicam b. Viti mart. de promontorio Strigon. commemorat, talis enim ibidem numquam exstitit; sed exstitit ecclesia s. Stephani protomart., quae hic certe intelligenda venit, nam haec a. 1272. Capella vocatur (ibid. pag. 608.), ad hanc ergo verba diplomatis huius: que est Capella Strigon. ecclesie, applicanda sunt.