archiepiscopo et archiepiscopatui Strigon. irrogatis, sub certis penis, pactis et condicionibus ecclesie Strigon. sollempniter occupatam, et deficientibus pactis ac condicionibus, quibus non fuit paritum per eosdem, commissa multociens pena, secundum legem conuencionalem iure dominij et proprietatis archiepiscopo et archiepiscopatui perpetuatam, idem magister Andreas prepositus Strigon. prefatam possessionem ipsorum restituit et resignauit cum plenitudine sui iuris Johanni bano et fratribus suis, Paulo et Nycolao sepedictis, ab ipsis, eorum heredibus, heredumque successoribus iure perpetuo et irreuocabiliter, sine contradiccione, pacifice et quiete possidendam. De centum marcis, quibus ipsa possessio archiepiscopo fuerat obligata, faciens finem et remissionem, uerbo et mandato domini archiepiscopi speciali, ut est dictum, ipsos reddidit legaliter expeditos, cassatis omnibus litteris, priuilegijs et instrumentis, que super huiusmodi obligacione inter partes ullo umquam tempore processerunt. Ad rei geste perpetuam firmitatem interposita pena tali, quod si ipse Johannes banus, uel fratres sui prenotati, contra premissa, uel aliqua premissorum, questionibus, causis, siue controuersis ecclesiam Strigon. super predicta possessione Bylle superius nominata quomodolibet fatigando, uel iniuriam, dampna, siue offensam Contra libertatem ecclesie Strigon, populis ipsius ecclesie et ad eam pertinentibus irrogare manifeste, ita quod notorie cunctis notum sit, presumcione dampnabili attemptauerint; gracia et misericordia, per ipsum prepositum Strigon. nomine predicti domini archiepiscopi facta, in omnibus suis articulis superius nominatis, sit omnino reuocata ipso iure et licitum sit archiepiscopo Strigon., pro tempore constituto, premissam possessionem, tedemus appellatam, sine homine Regis, uel alterius iudicis, propria auctoritate ad archiepiscopatum Strigon. libere reuocare et ingredi corporalem possessionem et tenutam, contradiccione cuiuslibet non obstante. Datum in vigilia sancti Laurencij martiris. Anno domini M°. CC°. LXXX°. Quarto.
Sigillum e zona membr. pendebat. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. O. fasc. 1. Nro. 15. - Edidit Fejér Cod. dipl. V. III. pag. 264.
163.
1284. 20. Aug. - Lodomerius Archiepiscopus Strigon. indulget fratribus Ordinis Sancti Guilelmi, ut ingruente hostili invasione, in basilicam b. Viti de promontorio Castri Strigon. recipere semet valeant.
Lodomerius miseracione diuina Archiepiscopus Strigon. eiusdemque loci Comes perpetuus, Omnibus, presentes litteras inspecturis, salutem in domino ihu. xpo. Religiosam uitam ducentibus congrua nos opportet consideracione