160.
1284. 4. Jun. - Magistratus Strigon. Capitulo loci, quia fundum, in quo tributum exigere consvevit, pro edificatione domus iudicialis cessit, tributum ubicumque libere et sub pena amittendae domus iudicialis, exigere permittit.
Vniuersis, quibus expedit, significamus presencium per tenorem, Nos Comes Elkynus, Judex, Ceterique Ciues Strigoniensis Ciuitatis, Quod licet tributarij honorabilis Capituli Strigon. tributum ipsius Capituli non alias, nisi in loco fori ipsorum in Ciuitate Strigon. de omnibus rebus exigere tenerentur; tamen quia ipsum Capitulum nostre necessitati compaciens, eo, quod domum iudicialem alias habere nullo modo poteramus, nisi in terra ipsius Capituli, ubi ipsum tributum exigi est consuetum et idem Capitulum ipsum locum, seu terram eorum pro edificacione domus iudicialis Ciuitatis nostre ad nostram supplicacionem nobis perpetuo iure concesserunt, et quia timebant, ne per hoc in ipso tributo dampnum paterentur; ijdeo nos eidem Capitulo assumpsimus testimonio presencium, ut tributarij eiusdem Capituli predictum tributum ab omnibus mercatoribus, tam nostris, quam forensibus, ubicunque uolunt, siue in porta, siue in uico nostro, siue in Camerys, siue foro, liberam habeant exigere facultatem et contra resistentes tributarijs eiusdem Capituli auxilium nostrum impendemus, dummodo fuerimus requisiti per eosdem, nullum dampnum, nullamque alienacionem, uel molestiam in facto dicti tributi eisdem per nostros fieri faciemus; sed iuxta formam priuilegij domini Bele regis, ut hactenus, exigatur. Si uero aliqua grauamina, quouis colore inuento, ipsi Capitulo in facto dicti tributi faceremus, vel fieri procuraremus; tunc ipso facto domum iudicialem, quam fecimus in terra ipsorum, a nobis plenam habeant rehabendi facultatem. Si uero absque lite remittere non curaremus nos vel successores nostri; contra ipsum Capitulum in Centum marcis conuincamur, dummodo grauamina et dampna notoria fuerint euidenter. Datum in octauis pentecostes, Anno domini M°. CC°. octogesimo IIII-to.
Fragm Sigilli duplicis e rubro serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 47. fasc. 5. Nro. 6. - Extr. Fejér Cod. dipl. VII. II. 229. et brevius V. IIL 273. - Ed. Cod. Strig. II. 146. et Wenzel Cod. Arp. IX. 411.
161.
1284. 6. Jul. - Nicolaus Palatinus et Comes Poson., populos ecclesie Poson. a iurisdictione sua exemptos agnoscit, ac in ea libertate conservari disponit.
Nos Nicolaus palatinus et comes Poson. significamus vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem: quod cum ordinaciones facte per regiam