Michaeli et farcasio fratri suo, filijs Dama, et per eum suis heredibus heredumque successoribus pro uiginti et una marca, ab eisdem coram nobis plenarie perceptis, iure perpetuo uendiderunt possidendam et huic uendicioni predictus frater ipsorum Itok et Tescench, quidam alter cristianus cumanus, frater predicti Kuchmeg, Item comes Petrus cum filio suo, Bors, Bees filius Bees cum fratre suo Bors, Item Zocho, Bense, Domus et Miko, iobagiones Castri Borsiensis, commetanei et uicini eiusdem terree (sic) qui in reambulactone iam dicte terree presentes extiterunt, sicut idem homo noster dixit, consensum prebuissent beniuolum et fauorem. Obligantes se nichilominus ijdem Cumani, quod si processu temporum eadem terra, per eosdem uendita, ab eisdem magistro Michaele et Farcasio, uel a suis Heredibus per quempiam reuocari nitteretur, uel in litem traheretur; sepefati Cumani et eorum successores ipsos magistrum Michaelem et Farcasium, ac eorum Heredes defendere, tenerentur, eadem terra in ius perpetuum eorumdem remanente; cuius quidem terre metee (sic) hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a parte orientali, ubi sunt metee capitales terre Nimchin et Vezequen, iuxta magnam uiam, que uadit a Marouth in Ciuitatem Bors; per eandem magnam uiam transiedo, peruenit ad unam arborem Ilicis, eundo inter plagam orientalem et meridionalem; et inde descendit ad lacum Rasnicha uocate (sic); ibi transiendo peruenit ad fonticulum; deinde progrediendo per unam uallem uirgultosam, ubi sub duabus arboribus Ilicis est magna meta terrea; deinde ascendit ad unum monticulum uersus meridiem, ubi contiguat terre castri Borsiensis, que dicitur terra Jurk; deinde iuxta predictam terram Jurk descendit, ubi peruenit uiam magnam, per quam itur ad Bors, eundo per eandem uiam satis in bona quantitate; deinde exit de uia uersus occidentalem; deinde eundo inter occidentalem et septemtrionalem, perueniet ad monticulum; deinde desscendit ad lacum predictum, ubi transit ad arbores primarum; deinde asscendit ad monticulum et peruenit ad arborem piri; deinde uadit ad metam, que attinet ad vezequen, que est iuxta uirgultum; deinde transiens ad plagam septemtrionalem de meta ad metam usque ad primam metam, que iacet iuxta magnam uiam uersus plagam orientalem, ibique terminatur. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum VII. Idus mensis aprilis. Anno domini Millesimo C°C°. octagesimo quarto. Ecclesie nostre lectore magistro Bartholomeo existente.
A. B. C.
Sig. e viridi et caeruleo serico pendet. Orig. nitido charactere exaratum, sed situ extritum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 8. fasc. 2. Nro. 2. - Extr. Fejér Cod. dipl. V. III. 273., et iterum ib. pag. 314.; sed hic iam ad a. 1285. - Ed. Cod. Strig. II. 144. et Wenzel Cod. Arp. IX. 405.