Benedictus, frater Pauli, quondam Episcopi Wesprimiensis, bone memorie, vna cum Michaele et Paulo, filijs suis, sibi consensum et assensum prebentibus in hoc facto, presente venerabili viro, fratre suo, magistro Paulo, preposito Wesprimiensi, karissimo socio et concanonico nostro, et de eius eciam beniuola voluntate, ad presenciam nostram accedens, de terra sua, Munkad vocata, se confessus est dedisse et donasse in elemosinam sempiternam Domuj, siue Conuentuj beate anne de Strigonio fenetum, quod annuatim triginta currus de feno producere et reddere consueuit, in proprietatem et ius predicte Domus sancte anne, in qua religiosi viri, fratres Heremitarum sancti augustini celi domino famulantur, perpetualiter et irreuocabiliter cum plenitudine conferendo. Cuj quidem feneto ab oriente terra Hospitaliorum, a meridie terre Vgan, ab occidente monticulus, qui est in terra ipsius comitis Benedicti et filiorum suorum, et a septemtrione quedam via, signis et limitacionibus ac terminis interpositis vicinantur; sicut ab eis hec omnia et singula didicimus seriatim. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes litteras ad peticionem eiusdem magistri Pauli, comitis Benedicti et predictorum filiorum suorum, nostro sigillo dari fecimus communitas. Datum per manus discreti viri, magistri Sixti, ecclesie nostre lectoris. Anno domini M°. CC°. LXXXIIII. tercio Nonas aprilis.
Sigillum e rubro et viridi serico pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Capsa August. - Edidit Fejér Cod. dipl. V. III. pag. 270.
159.
1284. 7. Apr. - Capitulum Nitriense Iwan et Kuchmeg christianos Cumanos terram Rasznicza in Comitatu Barsiensi filiis Dama 21 marcis vendidisse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, quibus presentes patuerint, Nitriensis ecclesie Capi tulum salutem in domino sempiternam. Significamus uobis, quod Iwan et Kuchmeg, cristiani Cumani, de comitatu Borsiensi, ad nostram accedentes presenciam, litteras Ladizlai, illustris Regis Hungarie et domini nostri, nobis exhibuerunt, hunc tenorem continentes, quod nos hominem nostrum, virum ydoneum et fide dignum, cum homine eiusdem domini regis, Mikus, nobili de Babindon, ad circuiendam terram eorundem Cumanorum, Rasnicha uocatam, in Comitatu Borsiensi existentem, mitteremus. Nos igitur fauentes Regio precepto, ut tenemur, nostrum misimus hominem, ad id exequendum, qui demum rediens ad nos unacum eodem homine ipsius domini regis, concorditer propositum extitit per eosdem, quod ipsam terram reambulassent, nouas metas iuxta ueteres erigendo et eandem vsui septem aratrorum inuenissent, excepta porcione Itok, fratris eorundem, similiter cristiani Cumani, quam quidem terram ex permissione et uoluntate eiusdem domini regis, prout in litteris patentibus ipsius nobis constitit euidenter, Magistro