Tercio. Quinto kalendas Septembris, Indicione XI°. Regni autem nostri anno similiter XI°.
Sigillum una cum zona periit. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. Q. fasc. 1. Nr. 13. - Edidit Fejér Cod. dipl. V. III. pag. 167., tum extr. ibidem 207.
148.
1283. 18. Oct. - Conventus Cruciferorum Strigon. nobilem Beke de Vancha, Capitulo Strigon. terram Priba donasse testatur.
A. B. C.
Umuersis, presentes litteras inspecturis, frater Dominicus, Magister domus Hospitalis sancti Regis Stephani de Strigonio et totus Conuentus Cruciferorum loci eiusdem, salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod cum nobilis iuuenis Beke, filius comitis Dyonisij, filij Beke de Bancha, de comitatu Bachiensi, fratris videlicet comitis vrbazij, patris domini Stephani Cardinalis, felicium recordacionum, casualiter apud Strigonium grauiter egrotaret, mittens ad nos nuncium suum, a nobis petiuit, vt hominem nostrum ad ipsum mittere curaremus, coram quo ipse de ordinandis suis suam exprimeret voluntatem. Nos autem eiusdem peticionibus huiusmodi consensum prebentes, hominem nostrum ydoneum et fidedignum ad ipsum duximus transmittendum. Qui tandem ad nos rediens, nobis dixit, quod idem Beke considerans, se mole infirmitatis oppressum et diem extremum sibi senciens iminere; siue uiuat, seu uocante domino, moriatur, eodem homine nostro et alijs bonis viris presentibus, bene tamen compos sue mentis existens, quandam suam terram, Pribam nomine, empticiam patris sui, et sibi soli a patre suo donatam, sancte Strigon. ecclesie, a qua antecessores et progenitores suos recognouit multa beneficia recepisse, volens eandem ecclesiam deuocione prosequi speciali, sitam in comitatu Borsiensi, in vicinitate et commetaneitate terrarum archiepiscopalium Strigon., Cheko et Buruzto dictarum, reliquit, dedit et donauit in elemosinam sempiternam, ad dominium, vsum et proprietatem perpetuam prepositi et Capituli tantummodo ecclesie prenotate. Postmodum idem Beke, domino uolente, restitutus pristine sanitati, ad presenciam nostram accedens, collacionem et donacionem predicte terre Priba et omnium vtilitatum suarum, ecclesie Strigon. coram homine nostro, prout diximus, prius factam, demum coram nobis ratificauit propria in persona, votum et propositum suum in hoc facto finaliter, liberaliter et libenter perducens debitum ad effectum. Et in signum maioris fidei et certitudinis amplioris, litteras Capituli Nitriensis, antiquo Sigillo eiusdem