conperimus esse factam, ob quandam specialem meritorum ipsius wenerabilis patris, tunc episcopi waradiensis, nunc archiepiscopi Strigon., memoriam concessimus, quin uerius a sui fundacione, a tempore, cuius non extat memoria, preconcessam presentibus declaramus, vt uniuersi populi, cuiuscumque condicionis Hospites liberi, uel condicionales ipsius ecclesie Strigon., ad archiepiscopatum uidelicet et Capitulum pertinentes, ab omni omnino collecta Regali, tam denariorum, quam uictualium, quacunque occasione, seu quacumque causa in Regno nostro generaliter uel particulariter indicenda. liberi, omnimode exempti, ac per omnia et penitus sint immunes. In cuius Rey memoriam, perpetuamque firmitatem presentes concessimus, duplicis sigilli nostri munimine Roboratas. Datum per manus discreti wiri, magistri Bartolomey, prepositi ecclesie santi Martini de Scepus, aule nostre vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno domini M°. CC°. octuagesimo tercio, quinto kalendas septembris. Indicione XI., Regni autem nostri anno XI.
Fragmentum sigilli e rubro et viridi serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 47. fasc. 1. Nro. 6. - Mance exhibent Schmitth Episcopi Agr. I. 209.; Katona Hist. Crit. VI. 878. Integre Fejér Cod. dipl. V. III. 158.
147.
1283. 28. Aug. - Ladislaus IV. possessionem Ony Lodomerio Archiepiscopo Strigon. confert.
Ladizlaus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, Omnibus xpi. fidelibus, presentem paginam inspecturis, salutem in salutis Largitore. Equitas suadet et requirit, ut quod cuique iustis et legitimis racionibus datur uel confertur, Id solidum debeat perpetuo permanere. Proinde ad uniuersorum noticiam, tenore presencium, harum serie uolumus peruenire, quod venerabilis pater Lodomerius, miseracione diuina archiepiscopus Strigon., dilectus et fidelis noster, ad nostram personaliter accedens presenciam, sueque fidelitatis obsequia proponens nobis et declarans, quandam terram, seu possessionem Castri nostri Possoniensis, Ouun uocatam, sitam iuxta fluuium Wagh, commetaneam et uicinam possessioni archiepiscopali Strigon., Zeredahel vocate, quam quondam Corrardus ex Regia benignitate possidebat et propter infidelitatis notam eiusdem ab eodem abstulimus, sibi dari et conferri a nobis perpetuo postulauit. Verum quia nobis ueritas de qualitate et quantitate ipsius possessionis non constabat, et utrum de Iure donare et conferre potuissemus; fidelibus nostris, Capitulo videlicet lauriensis ecclesie, litteratorie dedimus in mandatis, ut ipsi suum mitterent hominem, fide dignum, pro testimonio, quo presente, magister Aba,