existentem, ocupasset et occupatam detineret, omnes fructus et utilitates dicte terre, pro se usurpando. Ex qua occupacione et fructuum percepcione, dicta ecclesia Posoniensis, magnum dampnum passa extitisset; et quod idem magister Buda, per ipsum et dictum capitulum sepius requisitus et monitus, ipsam terram eis restituere non curasset. Fuit eciam protestatus, quod dictus magister Buda, super facto terre predicte, stare arbitrio proborum virorum promisisset, quam promissionem adinplere, usque in presens, sepius requisitus, minime procurasset. In cuius protestacionis testimonium, presentes fecimus nostro sigillo communiri. Datum, feria quinta proxima ante festum beati Georgii martiris, anno Domini M-o CCC-o XX-o quinto.
Sigillum cum zona periit. – Orig. membr. pulchre exaratum, in Arch. Cap. Poson. Priv. Capsa C. fasc. 5. nr. 50.
108.
1325. – 29. April. – Gyula comes ei communitas Saxonum de Szepes, litem inter abbatem et conventus de Szepes, ac Popradienses exortam, amicabili compositione finitam esse testantur.
Nos Ivla, comes Saxonum, iurati et universi iudices de Cyps, memorie commendantes significamus, quibus expedit universis, presentibus protestantes: quod cum lis et contencio dudum orta fuisset inter viros religiosos abbatem et conventum ecclesie Sancte Marie de Cyps, et populum de Poppart, pro quadam particula terre, ipsi vero partes considerantes, quod pro re tam modica non esset conveniens ut rixa inter ipsos ulterius perduraret, viris providis et discretis et honestis, pro parte domini abbatis et conventus, est commissum tamquam arbitris fidedignis; tamen deliberacione habita sopiandam: videlicet viro religioso fratri Gvidoni, ordinis sancti Anthonii magistro et commendatori in Dravcz, comiti Nicolao Stoian et Meinhardo schulteto ipsorum de Kvbach; predictus vero populus de Poppard ex alia parte, unanimi et pari voluntate, causam suam commiserunt viro discreto domino Erhardo plebano de Mulenbach, nobili viro Ivle, tunc ipsis existente comite terranorum, ac honesto viro Johanni iudici de Leucha, qui tamquam viri providi, pacis et concordie vinculum, ipse partes utraque sollidare cupientes, zelo Dei ferventes, omnem discordiam et scrupulum inimicicie ab ipsis partibus amovere volentes, taliter ordinarunt: quod iobaiones (semper sic!) abbatis et conventus de Altenov, propter bonum pacis et concordie, predicto populo de Poppard tres fertones fini argenti, pondere Cypsiensi, omni occasione iniusta procul mota, singulis annis in festo beati Martini episcopi et confessoris solvere tenebuntur; si vero in solucione prelibata prefati iobaiones abbatis de Alzenov, die et termino prefixo deficerent, extunc populus predictus de Poppard, per hominem abbatis presentem et assistentem habet recipere et inpignorare pro pecunia pretaxata; et si quod absit contingeret, quod sepedictus populus de Poppard, propter defectum dicte solucionis eisdem non facte, aliquod dampnum incurrerent, ipsi predicti abbas et conventus, iobaiones ipsorum superius nominatos debent et tenentur ad hoc cogere, quod ipsi de dictis tribus fertonibus expensis et dampnis, si interfuerint, secundum estimacionem proborum virorum, Deum pro oculis habencium, ut reddant iusticie complementum. Nec permittendum, quod si predicti