89.
1324. 27. Jul. – Capitulum Vaciense, ob diversas civium Strigon. violentias, capitulum Strigon. protestatum esse testatur.
Nos prepositus et capitulum Waciensis ecclesie, damus pro memoria: quod magister Johannes, filius Dominici, Strigoniensis ecclesie canonicus, nomine et vice honorabilium virorum eiusdem ecclesie capituli, cum litteris procuratoriis eorumdem, in nostri constitutus presencia, per modum protestacionis nobis significavit, quod mortuo uno pulsatore ipsorum, nomine Bartholomeo, in eorum obprobrium, villicus, iurati ceterique cives de Strigonio, pendento lite, super domum eiusdem pulsatoris irruentes, res eius mobiles et immobiles abstulissent contra iusticiam, universas domos et vineas ipsius propria occupantes auctoritate, per hoc hiidem honorabiles viri dampnum centum marcarum pertulissent. Item, quod Petrus, filius Habrahe, carnifex Strigoniensis, in octavis beati Johannis Baptiste proxime preteritis,[45] quemdam jobagionem eorumdem, nomine Michaelem de Epul, in publico foro Strigoniensi, lite pendente, clara die ad multorum forensium conspectum, pluribus letalibus sauciasset wlneribus sine causa, pro quibus dictorum wlnerum illacionibus, cives dicte civitatis, in prefatorum virorum honorabilium preiudicium, nullum penitus fecissent iusticie complementum. Item, quod Gahan, filius Mauricii, villicus Strigoniensis, spiritu repletus maligno, secunda feria post festum beate Margarete virginis proxime preterita,[46] lite pendente, fratrem discreti viri magistri Georgii socii et concanonici, ac dispensatoris dictorum virorum honorabilium, in eorum existentem negocio, suis culpis non exigentibus, in Strigoniensi foro publico palam omnibus, contra Deum et iusticiam et in Strigoniensis ecclesie detrimentum honoris, propria captivasset auctoritate, ad domum suam turpiter duci faciendo, quem per unam observando ebdomadam, a sua vix emisisset captivitate animo obdurato; pro quo nulla eisdem iusticia penitus esset impensa, per eundem villicum antedictum. Item, quod quidam sutor Strigoniensis, nomine Nicolaus, quandam curiam empticiam dictorum virorum cum palacio, lite pendente occupatam, propria contra iusticiam possideret auctoritate. Item, quod prefati cives dicte civitatis terragium, quo singulis annis de ipsorum domibus tenentur et terris, lite pendente, dari recusarent. Item, quod domos eorum censuales, in Strigoniensi civitate existentes, consueto more exponere pro censibus, contra iusticiam inhiberent. Item in fundis curiarum et domorum edificiis, per incendium nunc destitutis, edificia construere, pendente lite prohiberent, ligna et robora edificiorum, adducta pro structura, propria reiciendo auctoritate. Preterea, quod singuli macellarii Strigonienses, de minutorum carnibus animalium unum frisaticum, quo tenentur singulis diebus sabbatis, dare recusarent, nec dedissent. Item, quod de singulis carnibus boum, qui mactantur, Midem macellarii dimidiam cutem qua tenentur, integre dari recusarent, nec dedissent. Item, quod singuli mercatores, singulis diebus cum suis in foro sedentes tentoriis, unum frisaticum, quo tenentur omni sabbato, dari recusarent, nec dedissent. Item, quod quilibet tabernarius vini vel cervisie, in quolibet mense tria pondera, quibus tenetur, dari recusaret, nec dedisset. Item, quod quilibet sutorum, fabrorum et aliorum operariorum in quolibet vico Strigoniensi existencium, qui suas habent fenestras extensas, in quolibet Sabbato
[45] 1324. 1. Jul.
[46] 1324. 16. Jul.