quiete et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam; ita videlicet, quod idem Johannes filius Fewlde, ipsos Paulum, Laurencium filios Symonis, Nicolaum et Dyonisium filios Mychaelis et eorum heredes, heredumque ipsorum successores, si unquam processu seu tractu temporis, per fratres suos Beke et Ladislaum, similiter filios Fewlde, super eadem possessione, Pel vocata, materia questionis oriretur, tenebitur ipsos expedire laboribus propriis et expensis. Cuius possessionis cometanei sunt videlicet ab una parte eadem villa Boyod, ab altera vero parte sunt possessiones filiorum Pauli, filii Benedicti, videlicet Boyryn, Moyros, Moroth taliter nominate. In cuius rei testimonium et ad memoriam perpetuam, presentibus nostri sigilli munimen duximus appendendum. Datum, per manus magistri Ladyzlai nostri lectoris, in vigilia beate Margarethe virginis et martiris gloriose, sub anno Domini M-o CCC-o XX-o quinto.
Sigillum e viridi et flavo serico pendet. – Orig. membr., in Arch. Reg. Hung. Regnicol. M. O. D. L 2311. – Signatura vetus: Neo Regestrata Acta fasc. 1589. nr. 12.
117.
1325. Avignon. 1. Sept. – Joannes PP. XXIL, universis Christi fidelibus, visitantibus ecclesiam, quam Carolus I. rex in Castro de Altolapide (Visegrád), Strig. dioec. construxit, indulgentias concedit.
Ed. Theiner: Monum. Hung. Hist. T. I. p. 500.
118.
1325. Esztergom. 8. Sept. – Boleslaus archiepiscopus Strigoniensis, in controversia circa limites dioecesis, ex parte territorii praepositarae Scepusiensis, procuratores nominat.
Ed Monum. Polon. Med. Aevi. T. I. p. 179. – Fejér: Cod. Dipl. VIII/2. p. 634. et sq.
119.
1325. (Ipolyság.) 24. Sept. – Conventus Saghiensis, magistrum Csolnok vicecomitem, nomine Blasii comitis Hontensis, terras Damasa et Dopopoth, capitulo Strigoniensi remisisse perhibet.
Iwanka prepositus et conventus monasterii Beate Virginis de Saag, ordinis Premonstratensis, universis Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam, tam presencium quam futurorum, harum serie volumus pervenire; quod nobilis vir magister Chulnuk vicecomes Hontensis, pro se, et magistro Blasio agazonum domini regis, Hontensi et Nitriensi comite, domino suo, personaliter coram nobis constitutus, dixit et confessus est ministerio vive vocis: quod ipse mandato domini sui, per induccionem corundam malorum hominum, quasdam particulas terre odwornicorum, quas Damasa et sui cognati; item duorum odwornicorum regalium Zolath et Coyn nominatorum, Dopupech vocatam, in comitatu Hontensi iuxta villam, Guruqui, capituli Strigoniensis immediate existentes, impediverat, credens eas posse in pristinum statum odwornicorum revocare. Sed inquisita et scita omnimoda veritate, a quatuor iudicibus nobilium Hontensis comitatus et aliis fidedignis hominibus, prout magis potuit investigando, quod edem (sic!) particule terre ad