62.
1353. április 17.
A nyitrai káptalan előtt a baróti Gunger fia János, mivel az esztergomi érsek korábbi szükségében hat dénármárkát és egy fél, Gyügy birtokon lévő telket adott neki minden tartozékával, Barót nevű birtokát Nyitra vármegyében az érseknek örökbe vallotta.
Hártya 245 x 162 +37 mm. Zöld selyemsodraton a nyitrai káptalan kisebb pecsétje. Hátlapon középkori kézzel: Super terra Boroth; újkori latin nyelvű kivonat és levéltári jelzetek. Prímási lvt. Arch. saeculare Q-45 (DF 248564).
Capitulum ecclesie Nitriensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad universorum tam presencium, quam futurorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod Iohannes, filius Gunger, nobilis, sicut dixit, de Baroth ad nostram personaliter accedendo presenciam retulit viva voce, quod quia venerabilis in Christo pater et dominus, dominus Nicolaus, Dei et apostolica gracia archiepiscopus Strigoniensis locique eiusdem comes perpetuus pro quibusdam arduis negociis et necessitatibus suis sublevandis sex marcas denariorum decem pensis pro qualputatis sibi dedisset et dimidiam curiam in quadam possessione sua Gugh vocata habita cum utilitatibus suis quibuslibet ad eandem dimidiam curiam pertinentibus suis litteris privilegialibus mediantibus in perpetuum donasset et contulisset. Igitur idem Iohannes dictam possessionem suam Baroth nominatam in dicto Nitriensi comitatu iuxta possessionem dicti domini archiepiscopi Strigoniensis Nogbaroth sitam et adiacentem cum omnibus suis utilitatibus, videlicet terris cultis et incultis, pratis, fenetis, aquis, piscinis infranominandis, scilicet Dobon, Homis, Gyreus, Holdos Tou et Miklous Aga cum quadam particula terre Teglaegetu nuncupata intra metas dicte possessionis Kysbaroth existente sepedicto domino archiepiscopo Strigoniensi suisque successoribus dedit, donavit et contulit coram nobis iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam semper et habendam. Nullum ius, nullumve dominium seu proprietatem de cetero pro se aut suis posteritatibus reservando in eadem. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes duximus concedendas sigilli nostri pendentis munimine roboratas. Datum feria quarta proxima post festum Beatorum Tyburcii et Valeriani martirum. Anno Domini millesimo cccmo quinquagesimo tercio.