Zech[553], iudice curie nostre, Nicolao, bano de Macho[554], Leustachio tocius Sclavonie banatum tenente, Leukus[555] dapiferorum et pincernarum, Dyonisio agazonum et Thoma ianitorum nostro rum magistris ac magistro Symone, comite Posonyensi aliisque[556] quampluribus regni nostri comitatus tenentibus et honores[557].
[553] 1358, 1468: Zeech
[554] 1358: Machow, 1468: Machou
[555] 1358: Leukws
[556] az eredetiben: absque
[557] Az eredetiben a bal alsó sarokban olvasható a pecsétmegújító záradék, melyet 1468 Subscripcionis autem predicte tenor est talis felirattal, 1358 felirat nélkül ad hozzá kisebb eltérésekkel: Ad perpetuam rei memoriam. Nos, Lodovicus, rex prefatus universis declaramus, quod ubi in regno nostro Bozne innumerabilis multitudo hereticorum et paterenorum pululasset in errore fidei orthodoxe, ad extirpandumque de ipso regno nostro eosdem ex una parte nos personaliter instaurato valido exercitu proficisscebamur, ex alia vero parte venerabilem in Christo patrem, dominum Nicolaum, archiepiscopum Strigoniensem, nostrum cancellarium, penes quem utrumque par sigilli nostri autentici habebatur, et virum magnificum, dominum Nicolaum, palatinum cum ceteris prelatis, baronibus et regni proceribus in Vzuram destinaramus, quidam familiares ipsius domini archiepiscopi pro custodia deputati utrumque par dicti sigilli nostri preconcepta malicia subtraxerunt. Nos itaque precaventes, ne ex huiusmodi sigilli nostri deperdicione regnicolis nostris in eorum iuribus successive periculum possit imminere, sigillum novum in duobus paribus fecimus pro nobis sculpi, quod ad omnia privilegia nostra et quondam domini Karoli regis, patris nostri sub priori sigillo eiusdem tempore sue coronacionis sculpto et demum per eundem eo, quod sub ipso plurime infidelitates perpetrate extiterunt reperte, permactato ac sub alio sigillo ipsius in partibus Transsalpinis casualiter deperdito confecta iuxta dicta tria sigilla decrevimus fore apponendum. Ad quecunque vero privilegia paterna dictis duobus prioribus suis sigillis consignata, que per eundem patrem nostrum per sigilla eius posteriora vel per nos cum sigillo modo premisso deperdito confirmata non haberentur et ad ipsa privilegia ipsum novum sigillum nostrum non appenderetur vel quecunque patentes littere nostre et paterne non confirmarentur, ea privilegia et littere, sicut per eundem patrem nostrum fuerunt revocata et annullata, sic et nos ipsas seu ipsa commisimus viribus caritura nullamque roboris optentura firmitatem. Inter que presens privilegium nostrum omni suspicione destitutum et omnia in eo superius contenta et expressa pro iamdicto capitulo Strigoniensi dicti sigilli nostri novi dupplicis et autentici appensione innovamus et perpetuo confirmamus, salvis iuribus alienis. Datum per manus eiusdem domini Nicolai archiepiscopi, cancellarii nostri, octavo Kalendas Iulii, anno Domini Mo ccco lxmo quinto, regni autem nostri anno XXo quarto.