existentem cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis sub suis veris metis et antiquis, quibus hactenus habita extitit et possessa, ipsi Nicolao et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus, prout nostre collacioni pertinere dignosscitur, nove donacionis nostre titulo dedimus, donavimus et contulimus perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam, sine tamen preiudicio iuris alieni. Ita tamen, quod predictus Nicolaus, filius Andree nobilem puellam, filiam videlicet ipsius Pauli iuxta decenciam sui honoris maritare et federi matrimonii tenebitur copulare. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras nostras privilegiales, dupplicis et autentici sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis in Christo patris, domini Nicolai archyepiscopi Colocensis, aule nostre cancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini Mmo ccco lmo septimo, duodecimo Kalendas Februarii, regni autem nostri anno sedecimo, venerabilibus in Christo patribus et dominis, Nicolao Strigoniensi locique eiusdem comite perpetuo et Ugulino Spalatensi archyepiscopis, Nicolao Agriensi, Demetrio Waradyensi, Transsilvana sede vacante, Nicolao Quinqueecclesiensi, Thoma Chanadiensi, Stephano Zagrabiensi, Iohanne Vesprimiensi, Colomanno Iauriensi, Mychaele Vaciensi, fratribus Stephano Nitriensi, Thoma Syremiensi et Petro Boznensi episcopis ecclesias Dei feliciter gubernantibus, magnificis viris, Nicolao palatino et iudice Comanorum, Andrea woyvoda Transsilvano, Nicolao iudice curie nostre, Cyko magistro tavarnicorum nostrorum, Nicolao bano de Machou, Leustachio tocius Sclavonie banatum tenente, Dyonisio magistro agazonum nostrorum, Leukus[441] dapiferorum et pincernarum, Thoma ianitorum nostrorum magistris ac Symone, filio Mauricii comite Posoniensi aliisque quampluribus regni nostri comitatus tenentibus et honores.
[441] az átírásban: Lewkes