terreas demonstrasset, quarum unam possessioni Taat et aliam[384] possessioni Epzeu[385] esse[386] dixisset, econtra autem procurator domine regine retulisset, quod una illarum duarum metarum per ipsum magistrum Bartholomeum ostensarum possessioni[387] Monyaros et altera possessioni[388] Epzeu[389] distingeret[390] et hoc instrumentis suis posset et valeret in instanti comprobare, deinde ipse magister Bartholomeus versus partem occidentalem transeundo in latere cuiusdam montis unam metam terream non antiquam circa aliam terream[391] per se modicum elevatam[392], quam idem Bartholomeus metam antiquam fore
dicendo demonstrasset, que tamen terrea[393] modicum elevata non antiqua meta, sed fovea vulpina esse apparuisset, demum versus eandem plagam occidentalem eundo in radice cuiusdam montis supra possessionem Monyarus existentis unam metam non[394] antiquam, sed pocius novam demonstrasset, circa quam aliam ad requisicionem vestrorum et nostrorum hominum antiquam metam demonstrare nequiisset[395], tandem adhuc versus eandem[396] plagam occidentalem pergendo inter quasdam vineas inibi plantatas unam metam terream novam et[397] non antiquam demonstrasset, iuxta quam similiter aliam antiquam metam demonstrare non valuisset[398] et quia dictam possessionem Monyaros cum dicta possessione Taat non in pluribus locis preter[399] dictas metas ostensas commetaneam esse dixisset, ideo ulterius procedere noluissent, demum prefato privilegio nostro per procuratorem dicte domine regine in specie exhibito iuxta cursum[400] metarum in eodem contentarum[401] demonstracionem procurator eiusdem taliter processisset, quod primo a parte orientali quandam metam terream antiquam bene apparentem iuxta quandam magnam viam vulgariter Kuvesuth[402] nuncupatam[403] invenissent, circa quam aliam novam erexissent, exinde ad partem meridionalem per terras arabiles eundo ad duas metas, primo per predictum magistrum Bartholomeum ostensas antiquas devenissent, ubi similiter metam terream novam erexissent, quarum antiquarum metarum una a parte meridionali possessioni[404] Epzeu[405] et alia a parte occidentali possessioni[406] Monyaros separarent, et quia dicta possessio Monyaros[407] a dictis duabus metis incipiendo ulterius cum aliis possessionibus, videlicet Beren, Peel[408], et Bayoth[409] vocatis foret commetanea, causaque[410] in facto distinccionum metarum easdem possessiones separancium, ut procurator eiusdem domine regine assumsisset[411] iuxta continenciam literarum comitis Nicolai, iudicis curie vestre ad alium terminum esset prorogata, ideo metas inter easdem possessiones habitas non reambulassent, sed dum vice iterata in commetaneitatem dicte possessionis Taat[412] pervenissent, ibi a parte septemtrionali iuxta continenciam ipsius privilegii nostri quamdam limitacionem vulgo megee dictam[413], que quidem[414] limitacio mege[415] dicta nunc in viam magnam esset redacta et conversa versus[416] partem orientalem per bonum spacium transeundo ad predictam metam priorem devenissent et sic dictam possessionem Monyaros a possessione Taat[417] iuxta seriem privilegii nostri[418] secundum[419] cursus[420] antiquarum metarum separassent et distinxissent[421], prescriptam possessionem Monyaros sub distinccionibus prescriptarum metarum eidem domine regine perennaliter possidendam relinquendo, predicta possessione Taat per cursus prescriptarum metarum a possessione[422] Monyaros separata eidem magistro cruciferorum et per consequens ecclesie Beati regis Stephani remanente, metas autem per procuratorem ipsius magistri cruciferorum extra tenorem[423] sui privilegii ostensas et[424] indebite ac minus iuste non iuxta veteres metas, sed
[384] a másolat elhagyja
[385] Egzen
[386] a másolat elhagyja
[387] possessionem
[388] possessionem
[389] Ebzen
[390] distingueret
[391] terram
[392] devotam (?)
[393] terra
[394] a másolat elhagyja
[395] nequivisset
[396] eam
[397] a másolat elhagyja
[398] voluissent
[399] propter
[400] cursus
[401] a másolat hozzáadja: per
[402] Kubesut
[403] nominatum (!)
[404] possessionem
[405] Ebzen
[406] possessionem
[407] separarent, et quia dicta possessio Monyaros: a másolat elhagyja
[408] Pél
[409] Barot
[410] eaque
[411] asseruisset
[412] Taáth
[413] Megye dictum
[414] videlicet
[415] Megye
[416] versum
[417] Taáth
[418] vestri
[419] supra dictum
[420] cursus
[421] distingxissent
[422] Taat per cursus prescriptarum metarum a possessione: a másolat elhagyja
[423] extunc tenore
[424] a másolat elhagyja