coram nobis consentientibus, dans tribuit et consensit et consenciendo contulit <..> navit, <...> quod si, quod absit, ipsam fratris sui natam, dominam Moryth absque aliqualis heredis solamine, maris videlicet <...>mine cedere conti, extunc dictam totalem partem possessionariam Stephani supradicti, fratris sui idem Nicolaus, filius Mathye posside et non ultra, quamdiu vita fuerit sibi comes et dehinc iterum ipsi Pamlino ac eius successoribus, sicut debite, sic de iure possidenda hereditarie devolvatur. Datum feria sexta ante dominicam Letare, anno Domini Mo ccco xlmo tercio.
Nos igitur peticionibus ipsius Nicolai favorabiliter inclinati predictas litteras nostras patentes nil addendo, nec minuendo de eisdem de verbo ad verbum transscribi fecimus et transsumpmi. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes pendentis sigilli nostri autentici[348] per medium alphabeti intercisas eidem duximus cedendas. Datum sabbato proximo post festum Asscensionis Domini, anno eiusdem Mo ccco lmo sexto.
A B C
119.
1356. június 5.
A zobori konvent tanúsítja, hogy Ulrik garamszentbenedeki apát a monostor Zsitva-menti Besenyő nevű birtokát baracskai Jakab fiainak: Miklós és István mestereknek évi négy márkáért bérbe adta tíz évre.
Papír, 279 x 201 mm. Hátlapra nyomott pecsét maradványai és befűző szalagja. Középkori kézzel: Besenew, valamint újkori tartalmi összefoglaló és levéltári jelzetek. Eszt. kpt. mlt. 3-1-10 (DF 235 841).
Nos, conventus monasterii Beati Ypoliti martiris de Zoburio significamus tenore presencium, quibus expedit, universis, quod religioso et honorabili viro, domino fratre Ulrico, abbate monasterii Sancti Benedicti de iuxta Gron vice et nomine proprio, ac vice et nomine conventus monasterii sui ab una, item Nicolao et Stephano magistris, filiis Iacobi de Barakcha parte ab altera coram nobis personaliter constitutis, idem dominus abbas nostri in presencia retulit ministerio vive vocis quandam possessionem monasterii sui Bessenew vocatam, in comitatu Borsiensi habitam ac iuxta fluvium Sitwa sitam predictis magistris Nicolao et Stephano, filiis Iacobi se dedisse, locasse et contulisse, ymmo dedit, locavit et contulit a proxime venturo festo Beati Michaelis archangeli usque ad undecimam revolucionem eiusdem festi ad utendum, tenendum, pariter et habendum populisque decorandum cum fructuum utilitatibus et pertinenciis suis universis, tali paccione ac vinculo obligaminis mediante, quod prefati magistri Nicolaus et Stephanus, filii Iacobi de Barakcha per singulos annos sese sequentes, ut premittitur, a proxime venturo festo Beati Michaelis archangeli incipiendo singulis diebus ipsius festi Beati
[348] tollban maradt: munimine roboratas