permutassent, in eiusque dominio ipsum capitulum ecclesie Strigoniensis ab omnibus inpetitoribus conservare assumpsissent, nunc autem Iohannes et Nicolaus, filii Stephani dicti Saphar predictum capitulum de dominio eiusdem possessioms Nyr exclusissent et eandem pro se ipsis occupando detinerent, unde ipsos pro eo in causam attraxisset, ut ipsi iuxta eorum assumpcionem predictam possessionem Nyr vocatam ab inpetitoribus eiusdem liberarent et ipsum capitulum in eadem conservarent. Quibus sic perceptis prefati Petych et Iohannes, filius Alard pro se personaliter et pro predictis nobilibus dominabus, consorte scilicet eiusdem Petych, Clara, Katherina et Elizabet[282], filiabus eiusdem domine cum procuratoriis litteris predicti capituli ecclesie Strigoniensis exsurgendo[283] responderat[284] ex adverso, quod hoc bene verum esset, ut ipsi predictam possessionem Nyr vocatam in concambium predicte possessioms Borusyeneu vocate et pro sexaginta quinque marcis ipsi capitulo dedissent, assignassent et tradidissent ac in dominio eiusdem ipsum capitulum ab omnibus inpetitoribus conservare assumpsissent et conservare prompti essent et parati, sed hoc ab eodem capitulo scire voluerant, ut si iidem filii Stephani dicti Saphar ordine iudiciario vel alio aliquo modo ipsam possessionem Nyr vocatam[285] ab ipso capitulo alienassent et pro ipsis occupassent, qui quidem magister Ladislaus, procurator dicti capituli ecclesie Strigoniensis allegarat isto modo, ut prenominati filii Stephani dicti Saphar mediantibus litteris regiis accepto homine regio et testimonio cuiusdam capituli ad faciem dicte possessionis Nyr veniendo eandem possessionem Nyr secundum seriem et continenciam predictarum litterarum regalium per eosdem regium et ipsius capituli homines contradiccione quorumlibet non obstante sibi statui facere procurassent et ex eo tempore premisse possessionarie statucionis ipsi statucioni contradicere non valuissent, unde ipse comes Thomas auditis parcium proposicionibus discussionem premisse cause ad octavas festi Beati Georgii martiris tunc venturas[286] eomodo duxerat prorogandam, quod prenominatum capitulum ecclesie Strigoniensis eosdem filios Stephani dicti Saphar mediante legitima citacione contra se in facto dicte possessionis Nyr vocate ad predictas octavas festi Beati Georgii martiris in causam attraere[287] teneretur, ut tunc ipsis tribus partibus coram prefato comite Thoma comparentibus in facto eiusdem possessionis inter easdem partes iudicium et iusticiam facere valeret iure admittente. Ipsis itaque octavis festi Beati Georgii martiris occurrentibus medioque tempore predicto comite Thoma divino vocante iudicio viam universe carnis ingresso, eodem autem domino nostro rege titulo honoris prescripti iudicatus curie sue personam magnifici viri, comitis Nicolai Drugeth quondam[288] iudicis curie regie, predecessoris nostri pie memorie sublimante cum discussio predicte cause inter ipsum capitulum Strigoniense agens ab una et predictum Petych et alias supradictas velud[289] in causam attractos parte ex altera ac causa eiusdem capituli ecclesie Strigoniensis cum eisdem Iohanne et Nicolao, filiis magistri Stephani dicti Saphar in eisdem octavis festi Beati Georgii martiris iuxta continenciam litterarum conventus de Saagh recaptivatoriarum simul et citatoriarum in facto contradiccionis recaptivacionis possessionis Nyr predicte mota de regio literatorio[290] mandato ad quindenas residencie exercitus regii versus Rassciam moti et ad quindenas festi Epiphaniarum[291] Domini anno Domini Mo cccmo quinquagesimo quinto[292] proclamate et ab eisdem quindenis residencie exercitus regii ad octavas festi Beati Georgii martiris[293] et dehinc ad octavas festi Nativitatis
[282] az átírásban: Elyzabeth
[283] az eredetiben: exsugendo, az átírásban: exurgendo
[284] predicti ... responderat: így az átírásban is
[285] az átírás elhagyja
[286] 1354. május 1
[287] az átírásban: attrahere
[288] az átírásban: condam
[289] az átírásban: velut
[290] az átírásban: litteratorio
[291] az átírásban: Epyphaniarum
[292] 1355. január 20.
[293] 1355. május 1.