prepositi ecclesie Sancti Thome de Strigonio, tunc eiusdem domini archiepiscopi generalis vicarii anno Domini Mo cccmo lmo quinto sexto die octavarum festi Penthecostis confectam eidem Petro archidiacono presentasset, in quibus vidisset contineri, quod idem Mykch de Balwan et Stephanus de Tuly iuxta continenciam priorum litterarum suarum in octavis festi Penthecostis ad eiusdem accedendo presenciam contra Andream et Iohannem, filios Pobor ac nobilem dominam, relictam Myke, filii Myke similiter personaliter comparentes in figura sui iudicii proposuissent eo modo, ut quia possessio Kuzepgeurud vocata possessio ante eorum, scilicet domine matris avi eorundem cum eadem tradita et attracta extitisset, ideo porcio de ipsa possessione Kuzepgeurud ipsis de iure devolvi debere videretur, que quidem possessio Kuzepgeurud per manus dictorum filiorum Pobor et domine relicte Myke filii Myke fuisset occupata, quam quidem porcionem possessionariam de ipsa possessione Kuzepgeurud ipsos tangentem repetivissent ab eisdem iure requirente. Quo audito iidem Andreas et Iohannes, filii Pobor ac domina relicta Myke filii Myke personaliter exsurgentes dictam possessionem Kuzepgeurud cum prefata domina avia ipsorum, domina videlicet matre avi eorundem traditam fore asserentes se in ipsa possessione Kuzepgeurud possessiones empticias et aquisiticias habere allegassent. Unde idem dominus Dominicus prepositus, tunc vicarius generalis parcium proposiciombus sic perceptis, quia qualitas et quantitas, que scilicet et qualis sepius dicta possessio Kuzepgeurud fuisset, eidem veritas non constitisset, ideo ad reambulandam et recaptivandam annotatam possessionem Kuzepgeurud iuxta regni consuetudinem transmisisset. ...
102.
1355. augusztus 17.
I. Lajos király Budán plébániatemplomot alapít.
Egyszerű újkori másolat, melynek hátlapi megjegyzése: Nro 4to. Originale quaerendum est in tabulariis Primatiali, Strigoniensis et Posoniensis capitulorum, Camerali et episcopatus Veszprimiensis inter acta praepositurae S. Petri de Veteri Buda. Prímási lvt. Arch. Saeculare Radicalia O-380/4 (DF 279 020). Közel azonos szöveggel, eltérő keltezéssel közölte: CD Hung. IX/2, 370. Ennek kivonata: MTT IV, 168-169.
[257]Ludovicus, Dei gratia Hungariae, Dalmatiae etc. rex etc. Annuentes insuper, ut nos in ea civitatis Budensis parte, quae nobis cessit, ecclesiam parochialem de novo construendi aut de ecclesia Sanctae Margarethae, quae ibi existit, parochialem deligendi habeamus facultatem, cuius plebanus per nos praesentatus et per praepositum institutus iura parochiae, quoad ius firmandi et alia ecclesiastica sacramenta ministrandi eo modo, quo plebanus Montis Novi Pestiensis, possit exercere, sed in ipsam ecclesiam, nec non plebanum ac cives seu hospites nostros de eadem, quoad causas spirituales ipsas audiendo et modo debito terminando iam dictus praepositus eam iurisdictionem exercebit, quam Strigoniensis archiepiscopus, quoad plebaniam et civitatem Novi Montis Pestiensis exercere
[257] Fölötte címként: Capitulum Budensis ecclesiae etc. Cuius quidem privilegii tenor per omnia talis est:
[258] az eredetiben: nolam