Andrea Transylvano, Thoma Csanadiensis, Nicolao Quinqueecclesiensis, Ioanne Vesprimiensis, Colomanno Iauriensis, Michaele Vaciensis, fratribus Thoma Sirmiensis, Stephano Nittriensis et Peregrino Bosnensi ecclesiarum episcopis ecclesias DEI feliciter gubernantibus. Magnificis viris, Nicolao, palatino et iudice Cumanorum, Nicolao vaivoda Transylvano, comite de Zonuk, Csikow, magistro Tavernicorum nostrorum, comite Nicolao Druget, iudice curiae nostrae, Nicolao de Macsow, Nicolao totius Sclavoniae et Croatiae et Nicolao de Zeurino banis, Leukus dapiferorum, Dionysio agasonum, Thoma ianitorum nostrorum magistris ac Simone, comite Posoniensi et aliis quampluribus regni nostri comitatus tenentibus et honores[247].
{S:}ub his autem confirmationalibus inferne a dexteris talis tenor subscriptus habetur: Ad perpetuam rei memoriam. Nos, Lodovicus, rex praefatus, universis declaramus, quod ubi in regno nostro Bosniae innumerabilis multitudo haereticorum et patarenorum[248] pululasset in errore[249] fidei orthodoxae ad extirpandumque de ipso regno nostro eosdem ex una parte nos personaliter instaurato valido exercitu proficiscebamur, ex alia vero parte venerabilem in Christo patrem, dominum Nicolaum, archiepiscopum Strigoniensem, nostrum cancellarium, penes quem utrumque par sigilli nostri authentici habebatur, et virum magcum, dominum Nicolaum, palatinum cum caeteris praelatis, baronibus et regni proceribus in Usuram destinaramus, quidam familiares ipsius domini archiepiscopi pro custodia deputati utrumque par dicti sigilli nostri praeconcepta malitia subtraxerunt. Nos itaque praecaventes, ne ex huiusmodi sigilli nostri deperditione regnicolis nostris in eorum iuribus successive periculum possit imminere, sigillum novum in duobus paribus fecimus pro nobis sculpi, quod ad omnia privilegia nostra et condam domini Caroli regis, patris nostri sub priori sigillo eiusdem tempore suae coronationis sculpto et demum per eundem eo, quod sub ipso plurimae infidelitates perpetratae extiterunt repertae permactato[250] ac sub alio sigillo ipsius in partibus Transalpinis casualiter deperdito confecta iuxta dicta nostra sigilla decrevimus fore apponendum. Ad quaecunque vero privilegia paterna dictis duobus prioribus suis sigillis consignata, quae per eundem patrem nostrum per sigilla eiusdem posteriora vel per nos cum sigillo modo praemisso deperdito confirmata non haberentur, et ad ipsa privilegia ipsum nóvum sigillum nostrum non appenderetur vel quaecunque patentes literae nostrae et paternae non confirmarentur, ea privilegia et literae sicut per eundem patrem nostrum fuerunt revocata et annullata, sic et nos ipsas seu ipsam commisimus viribus caritura nullamque roboris obtentura firmitatem. Inter quae praesens privilegium nostrum omni suspitione destitutum et omnia superius in eo contenta et expressa pro iamdicto domino episcopo et suae ecclesiae eiusque successoribus dicti sigilli nostri novi duplicis et authentici appressione
[247] a szövegben utána a pecsétre vonatkozó újkori megjegyzés: (Locus sigilli duplicis impendentis) és utána következik az 1364. évi szokványos pecsétmegújítási záradék:
[248] a szövegben: paternorum
[249] a szövegben hibásan: devotione
[250] aszövegben hibásan: eoque de sub ipso pululamine infidelitatis extiterunt repente permutato