obtentas dandi, donandi, legandi et disponendi, cuicunque vel quibuscunque vellet, pro suae beneplacito voluntatis in vita et in morte, coram nobis personaliter constitutus piaque devotione ac salubri consideratione ductus, cupiens terrena caelestibus et transitoria perennibus commutare, necnon Dominum nostrum, lesum Christum et eius sponsam, Sanctam Matrem Ecclesiam suae haereditatis efficere participem, quandam terram seu possessionem suam Zuhna vocatam in comitatu de Zonik, in vicinitate possessionis Sima nobilium de eadem et nostrae Siur vocatarum existentem, quae contigua possessioni Turpasztoh ecclesiae Varadiensis per eundem Demetrium mediante alio privilegio nostro collata et excisa de ipsa Turpasztoh simul cum eadem fuit olim Demetrii, filii Bodun dici Borch ac Nicolai et Budun, filiorum eiusdem de eodem genere Aba itidem degen{eran}tium, infidelium nostrorum et propter eorundem notoriam infidelitatem ac varias et multiplices offensas, quas contra nostram maiestatem nequiter commiserunt, ab iisdem per nos ablata, primum magistro Alexandro, bonae memoriae fratri dicti Demetrii et consequenter eodem Alexandro sine haerede decedente ipsi magistro Demetrio a nostra celsitudine mediantibus nostris privilegiis in perpetuum donata extitit et collata, ipsam, inquam, terram Zuhna cum loco sessionali, terris cultis et incultis, pratis, faenetis, nemoribus, aquis aquarumque decursibus et aliis iuribus, utilitatibus et pertinenciis suis universis sub antiquis metis et terminis, quibus ab olim limitata et per ipsum Demetrium, filium Budun possessa extitit, eidem venerabili ecclesiae B Virginis Varadiensi, in qua Beatissimi Ladislai regis et confessoris, nostri progenitoris sacra tumba aliorumque plurimorum sanctorum reliquiae sunt mirifice conditae continuis divinitus corruscantes miraculis et languidis et debilibus iugiter restituentes beneficia sanitatum, in perpetuam eleemosynam et suae ac parentum suorum, nec non ipsius magistri Alexandri fratris sui sub ipsius ecclesiae ala in Domino quiescentis animarum ob remedium et pro potiendo ecclesiae salutis bravio et de nostro beneplacito et voluntate nostrorumque praelatorum et baronum consensu et conniventia, consulto consilio et provida deliberatione cum suis proximis et consanguineis praehabita dedit, donavit et contulit in perpetuum et irrevocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam, nihil iuris, nihil proprietatis aut dominii in eadem possessione sibi suisque proximis et consanguineis relinquendo. Sane cum idem magister Demetrius nostro culmini humiliter supplicavit, ut huiusmodi donationem suam ratam habere et acceptam ac nostro privilegio confirmare dignaremur. Nos, qui ex suscepti regiminis debito sanctam matrem ecclesiam in cultu debitae reverentiae habere debemus et favore benigno in suis iuribus confovere, attendentes petito ipsius magistri Demetrii iustam, legitimam et rationi consonam, revocantesque in memoriam grata, grandia et immensa eiusdem obsequia nostrae maiestati fideliter et laudabiliter impensa, ob devotionem specialem[244], quam habemus ad ipsum Beatum regem Ladislaum, cuius meritis apud omnipotentem DEUM pro nobis intercedentibus temporalis regiminis sceptrum feliciter gestare nos credimus, cuiusque orationum suffragiis speramus nos ipsos ad aeternae felicitatis gaudia pervenire, praenotatam donationem atque collationem ipsius magistri Demetrii de dicta terra Zuhna praefatae ecclesiae Varadiensi factam ratam, gratam habentes et acceptam, et praesentis scripti patrocinio de plenitudine potestatis nostrae ex nostra certa scientia perpetuo
[244] a szövegben hibásan: praestitam