88.
1354. május 26.
A pécsi káptalan jelenti Miklós nádornak, hogy megkereső levele értelmében kiküldte emberét, akinek a jelenlétében a királyi ember kinyomozta az igazságot Vecse (dictus) Miklós fiainak a hatalmaskodása ügyében.
Papír, 290 x 106 mm. Mandorla alakú hátlapra nyomott pecsét maradványai és befuggesztő szalagja. Hátlapon címzés: Domino palatino pro filiis Beke de iuxta Alma contra populos seu iobagiones filiorum Nicolai dicti Weche de Pata super interfeccione iobagionis eorum inquisitoria; valamint újkori latin tartalmi kivonat és levéltári jelzetek. Eszt. kpt. mlt. 76-7 (DF 264 676).
Magnifico viro, domino Nicolao, regni Hung palatino et iudici Comanorum, amico ipsorum capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis amiciciam paratam cum honore. Litteras vestras inquisitorias recepimus in hec verba:[228]
Nos igitur peticionibus[229] vestre magnitudinis inclinati unacum predicto Petro, filio Iacobi de Aufalu, homine vestro nostrum hominem, videlicet Mychaelem presbiterum, ecclesie nostre prebendarium et magistrum altaris Sancte Crucis ad premissa inquirenda pro testimonio transmisimus fidedignum, qui postmodum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod sicut prefatus homo vestre magnitudinis presente predicto nostro testimonio sabbato proximo ante festum Asscensionis Domini proxime preteritum a nobilibus conprovincialibus et ab aliis cuiusvis status et condicionis hominibus scire potuisset prehabita diligenti et fideli inquisicione sic scivisset, quod populit, seu iobagiones prefatorum magistrorum Ladislai, Renaldi et Iohannis, filiorum Nicolai dicti Weche de villa eorum Patha vocata in dicta dominica Iudica nunc preterita egrediendo et ad possessionem prefatorum filiorum Beke Habey vocatam potencialiter veniendo unum iobagionem eorundem filiorum Beke de dicta Habey in eadem villa interfecissent lite pendente inter filios Beke et filios Nicolai supradictos. Datum feria secunda proxima post festum Asscensionis Domini supradictum, anno prenotato.
[228] Következik Miklós nádor 1354. április 9-én kelt megkereső levele
[229] sor fölött betűzve