76.
1353. szeptember 25.
A váci káptalan bizonyítja, hogy Móric királyi ember a káptalani kiküldött jelenlétében a király parancsa értelmében az esztergomi káptalan Szebelléb nevű birtokának határait megjárta.
Hártya, 402 x 178 + 37 mm. Zöld selyemsodratú zsinóron a váci káptalan pecsétje. Hátlapon közel egykorú kézzel: Privilegium super metis possessionis Zebehleb cum Daras et Legyen atque Nempti; továbbá újkori levéltári jelzetek. Eszt. kpt. mlt. 15-3-1 (DF 238 579). Privilegiális formában (jelentéktelen változtatásokkal, pl. ryvulus = rivulus stb.) átírta I. Lajos király 1357. szeptember 26-án, Eszt. kpt. mlt. 15-3-3 (DF 238 581). Tartalmilag ez utóbbit átírta Garai Miklós nádor Budán, 1425. szeptember 9-én kelt ítéletlevelében, Eszt. kpt. mlt. 15-4-14 (DF 236 005); vö. CD Hung. IX/2, 260. (A lényeges változatokat jegyzetben adjuk).
Nos, capitulum ecclesie Wachyensis significamus, quibus expedit, tenore presencium universis, quod cum iuxta mandatum regium litteratorium cum Mauricio, nobile de Potach in eisdem litteris regalibus inserto nostrum hominem, videlicet magistrum Bartholomeum archydiaconum de Zonuk, socium et concanonicum nostrum pro testimonio transmisissemus ad reambulandam quandam possessionem capituli Strigoniensis ecclesie Zebehleb vocatam et metas erigendas eiusdem, tandem ad nos reversi idem homo regius cum eodem nostro homine nobis retulerunt in hunc modum, quod feria quinta proxima ante festum Beati Mathei apostoli et ewangeliste proxime preteritum accessissent ad faciem predicte possessionis Zebehlib et a parte meridionali metas eiusdem presentibus vicinis et commetaneis et specialiter magistro Wezzeus[206], comite Zolyensi, qui mandato regio ad hoc specialiter fuisset transmissus, renovare et erigere volentibus dictis vicinis et ipso magistro Wezzeus secundum formam privilegii ipsius capituli hoc ordine incepissent, quod primo a parte meridionali in quadam valle circa terram nobilium de Daras, ubi erexissent duas metas, ad separacionem possessionum Zebehlib et Darasy. Et abhinc per eandem vallem Musoupatak dictam asscenderet iuxta terram Legeen ad partem septentrionis, ubi erexissent unam metam et sic per eandem vallem partim[207] transeundo aliam metam erexissent, deinde venissent ad unum locum, ubi ipsa vallis per meatum ryvuli se dupplicaret, ubi posuissent unam metam et per cursum eiusdem ryvuli magis ad partem septentrionis declinantis transiret unam magnam viam venientem de Zebehlib in villam Legeen et in transitu eiusdem vie sub quibusdam lignis pireis erexissent duas metas, abinde per unum berch currendo ad unum bonum spacium erexissent unam metam et exinde egrediendo pervenissent ad duas metas antiquas, ubi terciam erexissent, deinde directe eundo descendissent ad quendam ryvulum Megepatak dictum, ubi erexissent unam metam et per eundem ryvulum asscendendo ad eandem partem venissent ad unum locum, ubi ipse[208] ryvulus dupplicaretur et ibi erexissent unam metam et ab illa meta per cursum eiusdem ryvuli reflectendo quasi magis ad partem septentrionis per eundem ryvulum asscenderet ad eandem partem, ubi circa eundem ryvulum iuxta antiquam metam novam erexissent, et abinde per eundem ryvulum asscendendo in descensu alterius ryvuli in eundem a parte orientis erexissent unam metam et sic per eundem ryvulum maiorem ad partem predictam venissent ad duas metas antiquas, ubi terciam erexissent et abinde asscendendo ad unam
[206] az átírásban: Wezews
[207] az átírásban: parvum
[208] az átírásban: est