402.
1336. (Esztergom.) 7.(?) Mart. – Conventus Cruciferorum Strigon., viduam Szép, possessionem suam Echel, archiepiscopo Strigoniensi donasse testatur.
Nos frater Jacobus, domus hospitalis magister cruciferorum, (sic!) ecclesie sancti regis Stephani de Strigonio, memorie commendantes tenore presencium significamus, quibus expedit universis: quod, feria sexta proxima post diem medii quadragesime, quedam nobilis domina Sceep nominata,[245] relicta Jacobi, filii Renoldi, ad nostram accedens personaliter presenciam, reminisscens quomodo ipsa tesaurum inmarcesscibilem sue anime valeret comparare, et quia ipsa domina heredum solacio fore fuisset destituta, volens sibi pro herede et coadiutore beatissimum Adalbertum martirem comparare, ut in suis extremis ipse beatus Adalbertus anime sue tutor existat et recompensator, pro eo, quandam possessionem suam desertam, Echel vocatam, circa fluvium Lokws existentem, que domine matri sue pro dote et rebus parhefernalibus (sic!) et sibi pro quarta puellari fuerat devoluta, cum omnibus suis utilitatibus et universis pertinenciis, ipsi ecclesie beati Adalberti martiris et per eam domino Chanadino eius archiepiscopo Strigoniensi, et per ipsum aliis in posterum suis successoribus, prefata domina sponte et ultronee voluntate, prenominatam possessionem suam Echel dictam legavit, donavit perpetuo et irrevocabiliter, presencium vigore, possidendam, tenendam et habendam; ita tamen, quod si predictus dominus Chanad(inus) archiepiscopus, in possessione sua Wodkerth nominata, usque vitam prefate domine, unam sessionem curie sibi donabit et usque vitam suam ipsa domina quaslibet utilitates et facultates prenominate possessionis, sine preiudicio aliquali percipiet et habebit; defuncta autem ipsa domina, sepedicta possessio, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis ipsi ecclesie beati Adalberti martiris devolvetur, ut omnia premissa et singula premissorum professa extitit, ministerio vive vocis, coram nobis. In cuius rei memoriam presentes concessimus nostras litteras privilegiales, nostri sigilli apposicione munimine roboratas. Datum, in crastino, medii quadragesime, anno domini M-mo CCC-o XXX-mo sexto.
Extus manu medii aevi: Super terris Echel iuxta fluvium Lukus. – Datum erronee appositum est; apud nos enim sub "media quadragesima" semper feria IV. ante Dominicam Laetare intelligebatur, cujus crastinum nonnisi in feriam Vam cadere potest. Cum autem domina Szép, ut initio hujus diplomatis asseritur, coram conventu feria VI. post mediam quadragesimae comparuerit, stante hoc dato, diploma hoc die fassionem hanc precendente exarari debuisset . . . . – Sigillum e zona membr. pendet. – Orig. membr., in Arch. Primat. Secul. Lad. Q. nr. 40. - Edidit Fejér: Cod. Dipl. VIII/4. 206.
403.
1336. (Pozsony.) 15. Mart. – Magistratus civitatis Posoniensis Yezzel iudeum, liti contra Farkasinum de Olgya, quoad domum Posoniensem, renunciasse testatur.
Nos comes Jacobus iudex et iurati, ceterique cives in Posonio, significamus, quibus expedit, tenore presencium, universis, quod Ruedlinus dictus Baldner, civis in Posoniensi (sic!) iudexque iudeonum ibidem et Yezzel iudeus de eadem civitate, ad nostram personaliter accedentes presenciam, vive vocis ministerio proposuerunt in hunc modum: quod quamquam inter partes, videlicet inter ipsos
[245] 1336. 8. Mart.