existit, similiter per veras metas et antiquas reambulando, sine aliqua contradiccione obstante, eidem magistro Petro filio Elisey et Johanni filio Johannis, filii Elysey, fratri suo, et per eos suis heredibus, heredumque suorum successoribus statuissent, perpetue tenendam, habendam et irrevocabiliter possidendam; ubi predictus Johannes, filius Martini, dixisset viva voce, quod si predictus Petrus filius Elysey et Johannis (sic!) filius Johannis filii Elisey, non essent de eorum generacione et de consanguinitate, tunc ipsos super possessionariis porcionibus supradictis prohiberet, sed quia sunt de eadem cognacione eorumdem, non contradicunt et eos intromittunt, tamquam homines de eorum vera cognacione existentes. Deinde ad faciem possessionis Rohman vocatam accessissent, et ibi primo et principaliter dicti nobiles, videlicet comites Chwda, Stephanus, Blasius et Paulus, filii Dyonisii, item Thomas filius Markws, item Chwda cum procuratoriis litteris sufficientibus, pro Georgio filio Petri, preter Nicolaum filium Johannis, communi voluntate et consensu dedissent, statuissent unum fundum curie, seu sessionem inter sessiones curiarum Georgii, filii Petri, et sessionem Gregorii filii Seruusdei, a parte meridionali ecclesie constructe in eadem possessione Rohman [. . . . . . . ] Cuius quidem sessionis longitudo se extenderet ad sexaginta ulnas cum mensura regali, et latitudo eiusdem ad viginti quatuor ulnas similiter cum mensura regali mensurando; quam presentibus dictis nobilibus, homo domini regis et testimonium nostrum mensurarunt, et sub eadem sessione a parte occidentali viam latitudinem septem ulnarum similiter mensura, que incipit ab eadem sessione sua supradicta et vadit ad ecclesiam, dedissent et statuissent. Item eciam Thomas filius Markws, quantum dedisset dicto Petro et Johanni, secundum seriem litterarum domini wayuode de terris limatis, comites Chwda, Stephanus, Blasius et Paulus, filii Dyonisii, bis tantum de terris arabilibus, iuxta viam Zathuk, in possessione Rohman predicta, sepedictis Petro et Jphanni dedissent perpetuo similiter possidendam; quam partem possessionariam, a dictis Chuda, Stephano, Blasio et Paulo habitam, sepedictus Petrus dedisset pro concambio dicto Thome filio Markws, pro prato et nemore secundum seriem litterarum domini wayuode. Demum prout (sic!) secundum continenciam litterarum domini wayuode, idem magister Petrus distincciones, ac metas possessionis Rohman vocate, coram homine regis et nostro testimonio, prout comes Elyseus, pater ipsius magistri Petri possedisset, iuxta fidem suam, porcionem suam possessionariam a porcionibus aliorum separare et novis metis distinguere, tali modo accessisset et devenisset. Cuius quidem mete sic distinguntur: prima meta incipit a parte septemtrionali super quendam montem, ubi sunt tres mete terree antique, que separant a possessione Bank vocata, et a possessione predicti Thome filii Markws, ac eiusdem Petri; deinde descendens ad partem meridionalem veniret ad quandam arborem quercy, ibi erecta est una terrea meta de novo; deinde descendens per quandam viam wlgariter Beerch vocatam, directa linea perveniet ad quandam viam, per quam itur ad predictam villam Bank et transseundo eandem viam descendit ad quoddam pratum et eundem (sic!) transseundo pratum, pervenit ad quandam arborem querci, et ibi est una meta terrea noviter erecta; deinde palisper girando per lineam directam, cadit in fluvium Lolkws; deinde per eandem aquam vadit ad partem orientalem, exit de illa aqua ad partem aquilonem, perveniet ad quandam arborem querci, et ibi est una meta noviter