sigilli nostri munimine roboratas. Datum in uigilia beati Laurencij martiris, Anno domini M°. C°C°C°. decimo.
Sigillum e rubro et viridi serico pendet. Orig. evanidum in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 7. Nr. 3.
694.
1310. 21. Aug. - Capitulum Poson. magistrum Tyboldum concanonicum suum ad reambulandam terram Milente exmittit. - "Datum secundo die beatissimi regis Stephani."
Fejér Cod. dipl. VIII. I. 374. 378.
695.
1310. 3. Sept. - Capitulum Poson. Nicolaum de Kürth pro morte Andreae, patri eiusdem Kenched octo marcas solvisse testatur.
Vniuersis Xi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. memorie commendamus significamus (sic) quibus expedit, vniuersis, quod kenched filio kuz et Petro filio suo, ac pro Nicolao absente, similiter filio suo, sicut dixit, de villa kurt Nicolay filij Iwanche, ab una parte; Nicolao, filio Laurencij de eadem, sicut dixit, ab altera, coram nobis personaliter constitutis, sunt confessi uiua uoce, quod licet mota fuerit materia questionis inter ipsos super morte videlicet Andree, filij eiusdem kenched et diu ordine iudiciario fuissent altercati; ad ultimum tamen, mediantibus probis viris, in talem pacis vnionem deuenissent, quod Nicolaus, filius Laurencij supradictus, kenched et filijs supradictis racione dicte mortis octo marcas latorum denariorum Wiennensium, cjuamlibet marcam cum singulis decem pensis computando, plenarie persoluisset et sic sepedictus Nicolaus et sui successores de morte antedicta essent expediti et omnino absoluti. Obligando se idem kenched, quod quicunque processu temporum sepedictum Nicolaum, uel suos successores racione sepedicte mortis forsitan uellent inpetere, uel molestare; extunc ipse et filij sui, ac eorum successores tenerentur expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum feria quinta proxima ante Natiuitatem beate virginis gloriose, Anno domini M°. C°C°C°. Decimo.
A. B. C.