observat: "Magna laus archiepiscopo Thomae debetur, quod tam periculosum in Transsilvaniam iter ad restituendam patriae tranquillitatem, sacrumque diadema recuperandum susceperit."
684.
1310. 27. Apr. - Capitulum Poson. fundum Curiae in Joka Petro restitutum esse perhibet.
A. B. C.
Vniuersis Xi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus perueuire, quod Inok filio Zorze, Jacobo et Andrea filijs suis, ac Johanne filio Ilerus, cognato ipsorum de Ilka, ex una parte; Petro filio Chure de eadem, sicut se nominauerunt, ex altera; coram nobis personaliter constitutis, sunt confessi uiua uoce, quod licet mota fuerit materia questionis inter ipsos super uno fundo Curie Chure patris dicti Petri, in eadem uilla Ilka existente, quem fundum, mortuo ipso Chure et Petro absente, ijdem Inok et filij sui, ac Johannes antedicti possidebant, et diu fuissent altercati; ad ultimum tamen, mediantibus probis viris, in talem pacis concordiam deuenissent, quod Inok et filij sui, ac Johannes sepedicti ab eodem Petro pro conseruacione ... edificio eiusdem fundi Curie octo marcas latorum denariorum Wiennensium plene recepissent et haberent et sic sepedictum fundum cum edificio eidem Petro reddidissent et resignassent iure perpetuo in filios filiorum possidendum, habendum et tenendum. In cuius rei testimonium presentes dedimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum feria secunda proxima post octauam Pasce, Anno domini M°. C°C°C°. decimo.
Sigillum integrum e rubro et viridi serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 9. Nr. 11.
685.
1310. 27. Apr. - Capitulum Poson. dominam Katha ratione dotis excontentatam fuisse testatur.
A. C.
Vniuersis Xi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Cap ... alutis actore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod honesta domina, domina Katha, filia Tabor ... Inok, filio Zorze, fratre