vrsa, generacionis predictorum Budulou, dionisij, Stephani, Rapoldi, Georgij, Johannis et Stephani, ac pro quarta parte paternalis possessionis eiusdem domine, et diu ordine iudiciario fuissent altercati, ad ultimum tamen in talem pacis concordiam deuenissent, quod predicti Budulou, Dionisius, Stephanus, Rapoldus, Georgius, Johannes et Stephanus dictis Michaeli, Bartaleus (sic) pro dote et dotalicijs, ac pro quarta parte predicte domine soluissent quatuor marcas et dimidiam; quas quidem quatuor marcas et dimidiam marcam ijdem Michael et Bortoleus plenarie recepisse sunt confessi et sic eosdem Budulounem, Dionisium, Stephanum, Rapoldum, Georgium, Johannem et Stephanum de dote et dotalicijs, ac quarta parte predicte domine reddiderunt omnino expeditos; obligando se, quod quicunque processu temporum eosdem Budulonem, Dionisium et alios cognatos suos prenominatos racione dotis et dotaliciorum, aut racione quarte predicte uellet impetere, uel uexare: extunc Michael, Bortoleus, ac filij Cosme predicti tenebuntur eosdem expedire proprijs suis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam nostras dedimus litteras, sigilli nostri munimine roborando. datum in die Potenciane virginis, Anno domini M°. C°C°C°. secundo.
A. B.
Sigillum e rubro serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 22. Nr. 11. - Damus has literas tum ob insolita, quae continent, nomina, tum quia Datum a festo Potentianae Virg. nullibi secus computatur.
544.
1302. 22. Maii. - Nicolaus Episcopus Ostiensis, Legatus Apostolicus, Nicolaum Canonicum Strigon., ob occupatam Praeposituram Scepusiensem excommunicatum, sub perpetuae inhabilitatis poena peremptorie citari iubet.
Frater Nicolaus, miseratione diuina Ostiensis et Velletrensis Episcopus, apostolice sedis legatus, Religioso Viro, Abbati Monasterij sancte Marie Scipsiensis, Cisterciensis Ordinis, Strigon. diocesis, Salutem in domino. Dudum Nicolaum, filium feliciani, canonicum Strigon., qui se in Prepositura Ecclesie Scipissiensis, Strigon. diocesis, nequiter et uiolenter intrudens, falso et mendaciter asserebat, quod auctoritate litterarum nostrarum Praeposituram obtinebat eandem, ad nostram fecimus presentiam euocari, ut certo termino, iam elapso, sub excommunicationis pena, quam eum incurrere uoluimus ipso facto, coram nobis personaliter et peremptorie comparere curaret, ostensurus predictas litteras, quas habebamus non indigne de falsitate suspectas, et nichilominus super hiis mandatis nostris humiliter pariturus et alias facturus et