perpetue firmitatis, presentes concessimus, nostri duplicis sigilli nostri (sic), consortis nostre karissime, domine Th. matris nostre, ac prelatorum predictorum munimine roboratas. Datum per manus Discreti viri, magistri Theodori, albensis ecclesie prepositi, aule nostre Wicecancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M°. CC°. nonagesimo quarto, Quarto[425] kalendas Agusti; Regni autem nostri anno quarto.
A tergo: "contra ciues Strigon. super eo, quod iobagiones Capituli, intra fossatum existentes, compeliunt astare suo iudicio et faciunt super ipsos exacciones contra libertatem ipsorum." Duo sigilla e rubro et flavo, alia duo e rubro, flavo, viridi et violaceo serico pendebant, reliqua duo una cum zona avulsa sunt. Orig. literis minutis negligenter exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 25. fasc. 1. Nro. 8. - Ed. Péterffy Conc. I. 133.; Katona Hist. Crit. VI. 1114. qui dubitat, "num rite descriptores annum regni quartum expresserint." Omnino. Porro Fejér Cod. dipl. VI. I. 306. Ab innumeris mendis repurgavimus Cod. Strig. II. 198. et Wenzel Cod. Arp. X. 137. "Quanta non - observat recte Péterffv - unica hac charta pro V. Capitulo et R. Urbe Strigoniensi reviviscunt."
359.
1294. 29. Aug. - Lodomerius Archiepiscopus Strigon. bullam exemptionalem Clementis PP. IV. pro Praepositura Titeliensi emanatam acceptat et promulgat.
(N)os Lodomerius, miseracione Diuina Archiepiscopus Strigon., eiusdemque loci Comes perpetuus, Significamus, quibus expedit, vniuersis presencium. per tenorem, Quod deo amabiles viri et sancte religionis fratres, Jhoannes prepositus et Saul eiusdem socius, ecclesie sancti Hemerici de Tuul, ordinis sancti Agustini, suprapeliciati Canonici regulares, ad nostram accedentes presenciam, exhibuerunt nobis exempcionis sue priuilegium, Quod nulli episcoporum, prepositorum, archydiaconorum, uel quorumlibet aliorum iurisdicioni, excepta nostra et ecclesie nostre Strigon., uel speciali obediencia tam in spiritualibus, quam in temporalibus lege debeant subiacere. Cuius quidem priuilegij, Bulla quarti Clementis, sumpmi pontihcis consignati, tenor talis est:
Sequitur Tomi I. Nrus. 717. pag. 545.
Nullus itaque vestrum tam in spiritualibus, quam in temporalibus eosdem prepositum, fratresque suos contra predictam prerogatinam indulgencie et formam priuilegij sumpme sedis audeat aliqualiter uel presumpmat molestare. Si quis autem predictis contrarium attemptare presumpserint, ipsius sumpme Sedis et nichylominus nostram poterint non inmerito acrimoniam formidare.
[425] Ib.: Quartodecimo.