Strigoniensis et sancti Thome ecclesiarum mansis, mansionarijs, seu inkylinis, intra fossatum Strigon. Ciuitatis existentibus, super quibus nobis sentencialiter indicentibus, prouidi et discreti viri, magister Cyprianus, lector Strigon., magister Seraphynus, prepositus Poson., magister Wrkundynus cantor Strigon., magister Jacobus Archidiaconus de Kamarun, magister Dominicus, prepositus Waciensis, venerabilis patris, domini Lodomerij, dei gracia archyepiscopi Strigon. Cancellarius, magister Franciscus prepositus sancti Thome et ceteri superius nominati, ipsarum Strigoniensis et sancti Thome ecclesiarum procuratores, earumdem procuratorio nomine iurauerunt, premissa, scilicet domos, inkylinos, mansos et mansionarios, quocunque nomine censeantur, ipsius venerabilis patris Archyepiscopi, Capituli sui et ecclesie sancti Thome iuris esse, nulla inposterum malignis Judicis, iuratorum et Ciuium machynacionibus ambiguitas et calumpniosa concertacio ualeat suboriri; predictos fundos, areas, domos, Curias, mansos, et mansionarios censuales, que omnia per magistrum Demetrium Canonicum Albensem, familiarem clericum Domus nostre et Johannem fratrem Botyz, hominem Dominici, magistri Tauarnicorum nostrorum, reambulari fecimus, et in nostris litteris annotari; omnium inquam premissorum iurium nomina ad uberiorem futurorum cautelam interserenda presentibus censuimus seriatim: et hec quidem de prenotatis sancte Strigon. ecclesie iuribus, ne scilicet per Ciues ad iudicis et iuratorum suorum[415] valeant euocari, vel collectam, ipsi Ciuitati Strigon. indictam, occasione aliqua exigere ualeant ab eisdem, de antiquis, que premissa sunt, non de nouiter acquisitis, sicut est Palacium domine Zenye, uel ulterius iustis quibuslibet litulis acquirendis, sano sentiri volumus intellectu. Nam ipsum Palacium et alia quelibet, ulterius acquirenda, quantum ad collectas communes et causas iudicialiter examinandas, communi Ciuium Strigoniensium lege merito censebuntur. Jura autem intra fossatum singillatim nominata sunt hec: videlicet Palacium Jacobi institoris, et domus Choka sartoris, in una Curia iobagionum eiusdem domini Archyepiscopi ad eius celerarium[416] pertinentes. Item curia et domus Ladyzlai, filij Donkus et duorum Seldenariorum suorum. Item ibidem domus[417] Jacobi, que fuit quondam Isak de koachy, et Domus filiorum Fulkus, in una Curia constitute. Item domus Beney, domus Damey, et Domus Mychaelis sartoris, in una Curia constitute. Domus Hench pelliparij, que quondam fuit Domus Wttyl[418], circa portam pontis sancti Laurencij a septemtrione. Item ibidem domus Kunch pelliparij; Domus Hench fullonis; Domus Pauli pulsatoris; Domus Petri pelliparij; Domus Bank, filij Beney; Domus Andree; Demus Stephani calcificis; Domus Pangraci,
[415] Transsumptum a. 1320. recte addit: iudicium.
[416] Ib.: cellarium.
[417] Ibidem inseritur: eiusdem.
[418] Ib.: Wettyl.