foro de Hydweygh, de Saagh et de eguegh facientes premissa omnia publice proclamari, quemadmodum in uestris litteris est expressum. Datum in crastino diey Cinerum.
E Nro. 342. - Edidit Fejér Cod. dipl. VI. I. pag. 271.
341.
1293. 23. Febr. - Conventus de Ságh Franciscum terram Kemencze Joanni Comiti vendidisse testatur.
Nos Ladislaus prepositus et Conuentus fratrum ordinis premonstratensis de Saag memorie commendantes, quibus expedit, presencium per tenorem significamus vniuersis, quod Franciscus, filius Nycolai et domina consors eiusdem, filia Martini, ex una parte, comes Johannes, filius comitis Stephani, ab altera, coram nobis personaliter constituti, idem Franciscus et domina consors eiusdem terram suam Kemenche uocatam, prefate domine racione textu (sic) quarte sue et ipsi Francisco per dominum Ladislaum Regem, felicis memorie, nomine donacionis deuolutam, inter terram Kemcnche et Berenche adiacentem, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis tradiderunt et uendiderunt dicto comiti Johanni et per eum suis heredibus, heredumque successoribus pro sex marcis argenti perpetuo et inreuocabiliter coram nobis, possidendam et habendam, per quempiam nullatenus repetendam. Quam quidem sumpmam pecunie ipse Franciscus et consors sua integraliter receperunt ab eodem. preterea idem Franciscus coram nobis ad hoc se obligauit, ut ubicumque locorum, Capitulorum ipse Comes Johannes uellet, premissam uendicionem teneretur affirmare. Nichilominus si idem Franciscus litteras aliquas super facto eiusdem terre fraudulenter reseruasset, easdem penitus dimiserunt aboleri. In cuius rei testimonium et memoriam presentes ad peticionem utrarumque parcium concessimus, sigilli nostri munimine consignatas. Datum Secunda Feria proxima post dominicam Reminiscere. Anno Domini M°. C°C. nonagesimo tercio.
Sig. tergo fuit appressum. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. J. fasc. 1. Nro. 7. - Ed. Cod. Strig. I. 101. - Comes hic Joannes fuerit filius Comitis Stephani de Pásztó. Vide Nrum. 342.