Vide Nros. 195. et 200.) lecte in cogregacione regni nouiter habita, cum sumpma reuerencia sunt recepte, placuitque vniuersitati prelatorum omnium et barorium, nec non et nobilium, eodem (Budae?) conueniencium, ut ipsi prouentus Reginales - - - debeant cum integritate exhiberi," - proventus Reginales etiam in districtu de Besztercze exhiberi procuret officialibus eiusdem Domine regine, latoribus presencium." - Datum Strigonii in festo beati Nicolai.
Szereday Episc. Trans. pag. 24.; Fontes Rer. Austr. XV. 140. - Katona Hist. Crit. VI. 936. et Fejér Cod. dipl. V. III. 364. literas has festo b. Osualdi datas asserunt; sed literae Cardinalium, 2. Aug. exaratae, festo s. Osualdi seu 5. Aug. ad manus Lodomerii pervenire non potuerunt.
204.
1287. 24. Dec. - Magister Paulus Praepositus Strigon., Legum doctor et administrator Quinque-Ecclesiarum et Capitulum Strigon. testantur, Michaelem et Paulum, filios Comitis Benedicti, fratris Pauli quondam Episcopi Vesprimiensis, fassos esse: "quod cum viri religiosi et Deo amabiles, fratres Ordinis Eremitarum s. Augustini de claustro sanctae Annae de Strigonio, ipsum Comitem Benedictum, patrem eorum, adhuc in vita sua et ipsos fuerint multipliciter fauore beneuolo prosecuti,- - ac corpus ipsius Comitis Benedicti post eius transitum - in claustro et in coemeterio eorum condiderint - - -; vineam ipsorum, sitam in territorio eorum de Muncad iuxta vineam Michaelis, filii Thot, olim iobagionis eorum - - monasterio s. Annae prefato contulisse. - - Datum per manus - - magistri Cypriani Ecclesiae nostrae Lectoris. nono kal. Januarii."
Fejér Cod. dipl. V. III. 372. et extr. VII. V. 469. - Vide Nrum. 158.
205.
1287. Sept. - Dec. - Ladislaus IV. Rex Comiti Petro, filio magistri Nicolai, nepotis Weech, terram reginalem Burus Bela vocatam, in Comitatu Strigon. sitam, eidem per Reginam collatam, pariter donat. - Datum Regni anno sedecimo.
Wenzel Cod. Arp. IX. 452.