sicut oculis considerare potuisent, ad usum sex aratrorum sufficientem esse retulerunt.
E Nro. 186.
175.
1285. 15. Apr.- Lodomerius Archiepiscopus Strigon., Capitulum S. Thomae de promontorio Strigon. piscaturam in Ebed Capitulo Strigon. cessisse testatur.
Nos Lodomerius dei gracia Strigon. archiepiscopus et comes perpetuus loci eiusdem, Significamus vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem, Quod cum inter discretos viros, karissimos in domino fratres nostros, magistrum videlicet Andream, doctorem decretorum, prepositum et Capitulum ecclesie nostre Strigon., ex una parte; et inter magistrum Benedictum, doctorem decretorum, prepositum ecclesie sancti Thome martiris de Promontorio Strigon. et Fratres sev canonicos ecclesie sue, ex altera, suborta fuisset materia questionis, Super piscarijs, piscaturis, siue piscinis vsonum et sturionum, constitutis in danubio circa villam nostram, Ebed vocatam, in quibus ipse magister Benedictus se, ac predictos fratres suos, canonicos ecclesie sue, pretextu trium hominum suorum, commorancium in vna solaque Curia de eadem villa Ebed, dicebat porcionem habere debere; illam scilicet, que, a piscatoribus earumdem piscariarum, annis singulis, ab antiqua consuetudine temporis, cuius vix extat memoria, predictis fratribus nostris, preposito et Capitulo ecclesie Strigon. debetur. Tandem partes pro bono pacis perpetue ad talem composicionem, scita et intellecta huius rei ueritate a senioribus et veridicis hominibus, quibus longa diuturnitas dierum et temporum testis erat pariter et magistra, se deuenisse dixerunt, vt ipse magister Benedictus et fratres sui Canonici predicte ecclesie S. Thome ad sui cordis meram conscienciam recurrendo, cesserunt pure, plane et simpliciter questionibus et omnibus iuribus, actionibus et excepcionibus suis, eis in hac parte competentibus et competituris sibi, que ad presens, sicut prediximus, intentabant, aut intentare de iure poterant, uel de facto; predictas piscarias relinquentes amministrari pacifice ad vsum predictorum prepositi et Capituli ecclesie Strigon., sicut ab antiquo tempore usque nunc fuerat consuetum; ita, ut de facto earumdem piscariarum nec ipse magister Benedictus, nec canonici ecclesie sue, aut aliquis successorum ipsorum ueteres resummere, uel nouas immittere aliquo modo, uel ingenio poterunt questiones; facientes finem et remissionem, prudentes, scientes et ydonei et pactum uestitum de vlterius non petendo. In cuius rei firmitatem et memoriam sempiternam, presentes litteras, ad peticionem et instanciam parcium predictarum