Nos igitur iustis, dignis et legitimis peticionibus, ac mandatis eiusdem domini archiepiscopi annuentes liberaliter, ut tenemur, ipsius concambij tenorem de uerbo ad uerbum, nichil penitus diminuendo, uel addendo,[364] rescribi fecimus et presentibus nostris inseri litteris et annecti, ac nostri sigilli robore in eternam rey memoriam communiri. Datum per manus magistri Ambrosij, lectoris ecclesie nostre. Anno domini Millesimo ducentesimo octuagesimo tercio; magistro Johanne Cantore, Gregorio Custode, Stephano decano, Bedeu et Johanne sacerdotibus, Stephano, ac Elya magistris, ceterisque canonicis existentibus.
Sigillum e viridi serico pendebat. Orig. lacerum in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 41. fasc. 2. Nr. 13. - Ed. Fejér Cod. dipl. V. III. 198.
154.
1283. - Conventus Cruciferorum Strigon. possessiones Kemencze et Berzencze inter Archiepiscopum Strigon. et filios Stephani de genere Huntpáznán metis distinguit.
Nos frater dominicus magister domus Hospitalis sancti regis Stephani de Strigonio, totusque conuentus eiusdem domus, Significamus vniuersis, quibus expedit, litterarum presencium noticiam habituris, quod Romanus de kural, homo domini regis, et Mauricius clericus, homo noster, presentibus Mauricio Comite, officiali venerabilis patris, domini Lodomerij, dei gracia archiepiscopi Strigon., Johanne, lamperto, filijs Stephani, filij Martini, de genere Hunthpaznan, pro se et suis fratribus, in questione, seu controuersia, que in forma iudicij inter dictum venerabilem patrem ex vna parte, et inter dictos filios Stephani Comitis ex altera, super metis et terminis possessionum, Kemenche et Berzenche wlgariter vocatarum, vertebatur, dictis partibus presentibus, volentibus, sponte, voluntarie et ydonee acceptantibus, in talem pacem, vnionem et amicabilem composicionem deuenisse predictas partes, concorditer retulerunt, quod visis viribus (sic), racionibus, instrumentis et munimentis utrarumque parcium, in sempiternam rei memoriam, sopita et sedata questione, amicabiliter inter partes supradictas mete seu termini terrarum, siue possessionum Kemenche et Berzenche predictarum separentur et distingwantur, ordine et modo, inferius annotato; inprimis inter terram venerabilis patris, domini Archiepiscopi Strigon. predicti et filiorum Comitis Stephani metas eorumdem annotando. Quarum prima procedit ab oriente et veniet ad quendam montem, Budihohege vocatam; et
[364] Epilogum tamen exmittendo