non preponas. Preces nostras in hac parte taliter admissurus, quod circa id fidelium iacturis et iniurijs obuietur, nosque magnificentiam tuam proinde dignis in domino laudibus commendemus. Datum apud Vrbem ueterem X. kalendas Augusti, Pontificatus nostri Anno secundo.
Bulla plumb. e filo cann. pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 44, Fasc. 1. Nro. 12. - Ed. Fejér 1. c. IV. III. 86.
630.
1263. 3. Aug, - Bela IV. Rex concordiam inter se et filium suum Stephanum per interpositionem Strigoniensis et Colocensis Archiepiscoporum intervenisse, Urbano PP. IV. significat. Quam compositionem deinde coram fratre Velasco poenitentiario et Capellano papali in praesentia Archiepiscopi Strigon. aulae suae Cancellarii, Magistrorum Demetrii Borsiensis et Ladislai Huntyensis archidiaconorum in ecclesia Strigon., fratris Marci custodis Strigon. ordinis Minorum, ac aliorum iuramento, litteras autem desuper editas, suo et Archiepiscopi Strigon. et aliorum 16 baronum suorum sigillis confirmavit. - Datum apud Lypcha. A. D. 1263. 3. Non. Aug.
Theiner Mon. Hung. I. 244. - Wenzel 1. c. III. 34.
631.
1263. 19. Sept. - Urbanus PP. IV. adrelationem Archiepiscopi Strigon. in enormia Episcopi Quinqueecclesiensis crimina inquiri iubet. - Datum apud urbem Veterem XIII. kal. Oct, P. a. 3.
Fejér Cod. dipl. IV. III. 168. - Vide Nrum 665.
632.
1263. 24. Sept. - Zagrabiensi ecelesia Episcopi solatio destituta, Praepositus et Capitulum Stephanum Capellanum Papae, nepotem Episcopi Penestrini, Praepositum Ecclesie Pozoniensis, patientem in aetate defectum, in episcopum postularunt. Papa autem provisionem huius ecclesiae Episcopo Praenestino commisit. Et licet in eodem Stephano imperfectum aetatis suppleret generis et morum nobilitas, matura discretio et scientia litteralis; tamen