quam domina relicta Myke, filii Myke sepius nominata possessionem Kuzepgeurud cum prenominata domina avia eorum, domina videlicet matre avi ipsorum traditam et attractam fuisse, prout eciam in litteris ipsius Dominici prepositi repertum fuisset, affirmassent et non plures particulas terre in ipsa possessione Kuzepgeurud fore asseruissent, tum eciam pro eo, quia eadem possessio Kuzepgeurud inter eosdem Mykch et Stephanum ac filios Pobor, necnon dominam relictam Myke, filii Myke in tres partes dividi debere visa extitisset, ideo rectam et equalem terciam partem ipsius possessionis Kuzepgeurud[566], alteram vero partem domine relicte Myke, filii Myke, terciam vero, scilicet residuam filiis Pobor supradictis simulcum universis utilitatibus ad singulas tres porciones spectantibus eo iure et titulo, quibus eisdem de iure pertineret per viros discretos, Blasium de Werebel, Paulum de Warad et alterum Paulum de Bors ecclesiarum rectores, homines suos restitutas et, ut supra inter partes divisas auctoritate ordinaria sentencialiter adiudicasset perpetuo possidere et in filios filiorum eorundem salvo iure alieno.
148.
1357.
I. Lajos király tajnai Pál fia Pétert és fiait, Andrást, Pált és Miklóst a lévai vár jobbágyságából kiveszi és tajnai birtokrészükkel őket nemesíti.
Tartalmi átirata a napi kelet pontos megjelölése nélkül Orbán egri püspök, kincstartó, a nádori jelenlét király által kirendelt bírája Budán 1489. november 3-án kelt, a sági konventhez intézett megkereső levelében, melyet teljes szövegében átírt Szapolyai István nádor Budán, 1492. november 6-án, a sági konventhez intézett megkereső levele. Ez utóbbinak szövege megvan a pozsonyi káptalan 1552. május 17-én kelt oklevelében: Eszt. kpt. mlt. 11-1-5 (DF 238 541).
... Eisdem itaque litteris exhibitis et presentatis prenominatus Simon Mochkos, procurator sepefatorum fratris Ioannis et conventus ecclesie Sancti Benedicti in personis eorundem prescriptas litteras et litteralia instrumenta per prelibatos Paulum, filium Urbani et Michaelem, filium Michaelis et Nicolaum de Naghthayna in causam attractos modo premisso exhibere assumptas per eosdem Paulum et Michaelem ac Nicolaum exhiberi postulavit coram nobis. Quo audito Ioannes Gyepes de Kyshercztyen pro eisdem Paulo et Michaele de Naghthayna in causam attractis cum procuratoriis litteris dicti capituli ecclesie Nitriensis in nostram exurgendo presenciam abreviatis terminis et processibus iuridicis in talibus ab antiquo observare solitis et consuetis pro prescriptis per ipsos Paulum et Michaelem de Naghthayna in causam attractos exhibere assumptis litteris et litteralibus instrumentis in defensionem iuris eorum Thayna quasdam duas litteras, unam quondam domini Ludovici regis exempcionalem pariter et donacionalem, secundam autem prelibati capituli ecclesie Nitriensis, ambas in pargameno privilegialiter editas , quarum prima, puta littera dicti domini Ludovici regis privilegialis sub priori sigillo
[566] 3 az első kedvezményezett neve tollban maradt