constituti, iidem Sygeer et Nicolaus oraculo vive vocis confessi extitissent, quod porciones possessionarie, in quibus residenciam haberent, ipsi Matye et fratribus suis hereditario iure pertinerent et quandocumque eisdem placitum fore videretur, absque materia questionis et litis contencione, prout ipsorum esse dinosscerentur, resignarent eisdem possidendas. In premissarum vero litterarum capituli ecclesie Nitriensis similiter sub anno Domini millesimo cccmo tricesimo octavo sabbato proximo ante festum Nativitatis Virginis Gloriose confectarum serie continebatur, quod cum idem capitulum ecclesie Nitryensis ad peticionis instanciam amicabilem ipsius Wyllermi Drugeth palatini suis litteris mediantibus ipso capitulo Nitriensi factam ad reambulandum et statuendum porcionem possessionariam Iacobi, filii Matye Egresd vocatam in comitatu Trynchiniensi existentem cum Michaele de Hynd, homine eiusdem domini Willermi Drugeth palatini discretum virum, magistrum Nicolaum, concanonicum ipsorum pro testimonio misissent, iidem negocio bene intenti et ad eodem reversi concorditer retulissent, quod feria sexta proxime tunc preterita ad faciem dicte possessionarie porcionis Egresd ipsius Iacobi accedendo in eadem tunc commorantes generaciones eiusdem, Zomor, Georgium et Wyda, filios Bodor, Petrum, filium Benedicti, Nicolaum et Syger, filios Symonis invenissent, qui eandem porcionem possessionariam ipsius Iacobi fuisse et esse uno ore retulissent et sibi resignassent eandem, prout iure hereditario ad ipsum pertinere dinossceretur convocatisque aliis universis suis vicinis et commetaneis et presentibus reambulassent ipsam per suas veras metas et antiquas et nemine contradictore apparente statuissent eandem cum universis suis utilitatibus et pertinenciis dicto Iacobo, filio Mathye perpetuo possidere. Quarum quidem patencium litterarum dicti domini Wyllermi palatini possessionarie resignacionis ac aliarum similiter patencium litterarum dicti capituli Nitriensis ecclesie eiusdem possessionarie statucionis módos declarancium visis et perlectis tenoribus utrisque partibus suo modo expositis et plenarie declaratis cum nos prefatos Martinum, filium Syger et dominam Sebe, filiam. eiusdem Sygeer, sororem dicti Martini, si tenoribus predictarum litterarum resignacionalium et statucionalium aliquo contradiccionis obstaculo intenderent obviare, vel ne, requisitos trinario numero, ut nostro incumbebat officio, habuissemus, pretacti Martinus et domina Sebe cognitis premissarum litterarum tenoribus nullo contradiccionis obstaculo se obviaturos earundem litterarum tenoribus affirmantes eandem possessionem, in qua premisso modo iura se habere posse sperabant, agnosscentes ipsi Iacobo vigore premissarum patencium litterarum resignacionalium et statucionalium pertinere eidem pacifice reliquissent possidendam et habendam. Verum quia prememorati Martinus et domina Sebe dictam possessionariam porcionem Egresd eo, quod idem Syger eandem usque vitám suam tenuisset et in eadem permansisset, nomine iurium suorum ab eodem Iacobo, filio Mathye requirebant, pretactus vero Iacobus prescriptos Syger patrem et Nicolaum, filios Symonis, patruum eorum adhuc viventes in ipsius domini Wyllermi palatini et iudicis Comanorum presencia comparendo dictas possessionarias porciones, in quibus tunc se commorari asseruerant, Mathye, patri dicti Iacobi et suis fratribus nomine iuris eorum hereditarii, quandocumque eis placitum fore videretur, absque materia questionis et litis contentione aliquali resignasse, adhuc eciam ipsum capitulum Nitriensis ecclesie ad amicabilis peticionis instanciam litteratoriam prelibati