licet ipsi Iohannes et Nicolaus, filii Stephani dicti Saphar premisso modo super facto predicte possessionis Nyr instrumenta tempore premisse proposicionis habere allegaverint et exhibere assumpserint et aliqua nobis presentaverint, tamen quia prenotatam possessionem Nyr vocatam iuxta premissam concambialem permutacionem inter ipsum capitulum Strigoniense et Petych de Borusyeneu ac dominam consortem suam, Claram, Katherinam et Elizabet[330], filias eiusdem domine ac Iohannem filium Alard iuxta formam preexhibitarum litterarum capituli ecclesie Budensis habitam, celebratam et stabilitam omni veritatis tramite eidem capitulo pertinere agnovissent, ideo ipsi sepetactam possessionem Nyr vocatam predicto capitulo Strigoniensi secundum premissam concambialem permutacionem remisissent et resignassent, ymo remiserunt et resignarunt[331] coram nobis perpetuo possidendam, nil iuris nilque proprietatis, si quid[332] habere sperassent in eadem, ipsis et eorum posteris reservando de eadem, sed totum ius et dominium proprietarium eiusdem in ipsum capitulum Strigoniense per omnia transferendo, universas eciam litteras eorum sub qualicumque forma verborum super facto predicte possessionis Nyr vocate contra ipsum capitulum Strigoniense quomodocumque confectas viribus et virtute carere committentes. Econverso autem iam nominatum capitulum Strigoniense ipsis Iohanni et Nicolao, filiis Stephani dicti Saphar totum honus[333] et gravamen, in quod racione indebite et illegitime detencionis et conservacionis prelibate possessionis Nyr per viam iusticie incidere potuissent et debuissent, ex sui parte remisisset[334] et relaxasset[335], ac sepedicti magistri Iohannes archydiaconus et alter Iohannes canonicus auctoritate procuratoria supradicta remiserunt et relaxarunt nostri in presencia, vigore presencium mediante. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Wyssegrad[336], quinto die quindenarum Diei cynerum predictarum, anno Domini Mo cccmo[337] quinquagesimo sexto.
[330] az átírásban: Elyzabeth
[331] az átírásban: resignaverunt
[332] az átírásban: quod
[333] az átírásban: onus
[334] az átírásban: remisissent
[335] az átírásban: relaxassent
[336] az átírásban: Visegrád
[337] az átírásban: millesimo trecentesimo