95.
1355. február 3. Tolnavár
A tolnai megyei hatóság Tekerő földrészt a mágocsi apát ellenében az ábrahámi apátnak ítéli.
Átírta privilegiális formában a szekszárdi konvent 1356. március 13-án Péter apát kérésére, Eszt. kpt. mlt. 73-A-6 (DF 238 330). 18. századi másolata: DL 87 304. A hivatkozott királyi oklevelek: I. Károly, 1324. május 14 (Egom. kpt. mlt. Lad. 73. Litt. mon. de Abraham, kiadatlan), benne IV László 1273. (Reg. Arp. 2425) és IV. Béla 1263. évi (Reg. Arp. 1357) okleveleivel.
Nos, magister Paulus, vicecomes Tholnensis et iudices nobilium comitatus eiusdem memorie commendamus per presentes, quod cum secundum continenciam priorum litterarum nostrarum modum et formam iudiciarie deliberacionis nostre exprimencium religiosus vir, frater Mark, abbas monasterii de Maguch actor exudo contra fratrem Petrum, abbatem monasterii Beate Virginis de Abram instrumenta super quadam particula terre litigiose Thekere vocate, que instrumenta idem Mark abbas de Maguch apud patronos[241] dicti monasterii de Maguch esse asseruisset, in quindenis residencie exercitus regii coram nobis exhibere debuisset, tandem ipso termino adveniente idem Mark, abbas de Maguch personaliter comparendo in figura nostri iudicii ipsa instrumenta super dicta particula terre litigiose Thekere vocate, quam ad ipsum monasterium de Maguch pertinere asseruisset, exhibere non valuit, pro ipso autem fratre Petro, abbate de Abram magister Nicolaus, filius Stephani, filii Salomonis de Darou cum sufficientibus procuratoriis litteris religiosi conventus monasterii Saxardiensis astando quoddam privilegium excellentissimi domini, domini Karoli, olim regis Hungarie felicis recordacionis confirmans privilegium Ladislai regis exhibuit, in quo ipsam particulam terre litigiosam sub metis possessionis Chyka eiusdem monasterii de Abram attinere vidimus et provenire. Unde quia idem Mark, abbas de Maguch nec aliqua instrumenta exhibere, prout assumpsit, super ipsa particula terre Thekere, nec aliquibus cautelis eandem particulam terre ipso monasterio pertinere debere comprobare poterat, ideo nos unacum aliis nobilibus pocioribus in iudiciaria sede consedentibus eandem particulam terre Thekere vocatam eidem monasterio Beate Virginis de Abram iure perpetuo et irrevocabiliter possidere, tenere et habere iudicando decrevimus. Datum in Tholnavar, in termino prenotato, anno Domini millesimo tricentesimo quinquagesimo quinto.
[241] az eredetiben: patrones