districtus de Tarchafeu et de Polochan, nostre dyocesis, ac universas ecclesias et earum rectores et nobiles districtuum eorumdem, qui quandoque ecclesie sue Strigoniensi et quandoque Scepessyensi, per iniustam induccionem a longinquis temporibus se subicere conabantur, eidem ecclesie nostre, mediantibus suis et capituli sui Strigoniensis litteris, nolens mittere falcem suam in messem alienam, Deum et eius iusticiam pre oculis contemplando, dereliquit et remisit, sentenciasque iudicum, ut dicebatur delegatorum, per quos iidem rectores seu sacerdotes ecclesiarum se defendere intendebant et nos de facto, non de iure, infamare nittebantur, frivolas esse et non recto tramite processisse reputavit, prout erant reputande. Nobiles quoque prenotati et rectores ecclesiarum, per ipsius domini archyepiscopi induccionem et informacionem se recognosscentes ad obedienciam ecclesie nostre et nostram, qui hactenus se contumaciter opponebant, devenerunt, et ipsi ecclesie nostre et nobis debite devocionis reverenciam et subieccionem omnimodam, ut debebant, exhibere et conservare perpetuo assumpserunt. Omnes quoque litteras et processus dictorum iudicum, sub quacunque forma verborum et aliorum quorumcunque in preiudicium ecclesie nostre obtentos et obtentas, restituerunt; et si quas forsitan reservassent, anullarunt, cassarunt et viribus ubique carituras reddiderunt; renunciantes omni iuri, liti et accioni. Idcirco nos, ad peticionem, ordinacionem, induccionem et consilium eiusdem domini archyepiscopi, pro omnimoda discordia removenda et perpetua pace salvanda, de consensu fratrum nostrorum, capituli scilicet ecclesie nostre Agriensis sepefate, medietatem omnium decimarum, in ipsis districtibus provenire debencium, ecclesiis districtuum eorumdem et earum ecclesiarum rectoribus, qui sunt et fuerint pro tempore successivo, reliquimus et perpetuo contulimus percipiendam, possidendam et habendam; aliam dimidietatem decimarum earumdem ipsi ecclesie nostre et nobis, nostrisque successoribus, reservantes. Ipsos quoque rectores ecclesiarum, non obstantibus eorum contumaciis prenotatis, in gremium paterne dileccionis colligentes, in eorum ecclesiis conservabimus, iuxta modum prenotatum. Que omnia predicta universaliter et singillatim, nostro et dicte ecclesie nostre nomine, fide nostra mediante, perpetuo promittimus observare et predictos nobiles, ac eorum posteritates in predictis ordinacionibus inmutabiliter nos et nostri successores confovere. In quorum testimonium presentes, nostro ac dicti capituli nostri maiori sigillis pendentibus fecimus communiri. Datum, feria quarta, proxima ante festum beati Johannis baptiste, anno Domini M-o CCC-mo XXX-mo sexto.
Sigilla e viridi serico pendebant. – Orig. membr., in Arch. Capit. Scepus. Publ. Scrin. 9. fasc. 3. nr. 16.
412.
1336. (Pozsony) 14. Aug. – Capitulum Posoniense, ad petitionem Stephani lectoris et Nicolai custodis ecclesie Nitriensis, ad audiendam dispositionem dominae Margarethae, filiae quondam comitis Barlei, de genere Dywek, relictae quondam comitis Mogh, de Elephant, exmittit:
"magistrum Petrum concanonicum, et dommum Johannem presbiterum, ecclesie sancti Michaelis rectorem, vicearchidiaconum prope Dudwag." . . . . .Dominis Michaele preposito, Petro custode et Nicolao canonico et notario ecelesie