statuimus et fieri volumus: in quihuslibet montanis unam domum regalem, et specialiter in Cremnech, in qua totum aurum et argentum, ibi repertum, ad finandum portetur et abinde ad nostram cameram et non alias deferatur, et pro nova moneta nostra cambiatur, modo prenotato. Item statuimus, quod de montanis aurum vel argentum, palam vel occulte, alias deferre quispiam non presumpmat, nec aliquis, in montanis aliquibus, antiquis denariis vel monetis, aurum vel argentum, in specie nisi grossos aut parvos denarios, vel eciam florenos comparandi, commutandi vel emendi, specialiter autem in Cremnecz, habeat facultatem. Et quia inter regnicolas nostros hactenus plurime insolencie propter huiusmodi novarum monetarum nostrarum cambium evenerunt, ne deinceps eveniant precaventes, bona deliberacione mediante statuimus, ut ad singulos comitatus, de nova moneta nostra parvorum denariorum, nec non ad civitates nostras regales et reginales, ac aliorum, comes camere nostre mittet vel portabit certam sumpmam pecunie, prout in litteris nostris ad singulos comitatus vel civitates dirigendis videbunt contineri; et significabunt adventum eorum iudicibus nobilium, qui statim congregacionem provincialem nobilium universitati promulgare teneantur, declarantes: ut ad acceptandam monetam nostram singuli, sub birsagio trium marcarum sine subterfugio ad ipsam congregacionem conveniant, in qua quidem congregacione comes camere nostre, vel sui officiales, coram hominibus domini archyepiscopi et magistri tawarnicorurn, presente testimonio alicuias capituli vel conventus credibilis, exhibebunt ipsis nobilibus dictam monetam nostram, modo infrascripto, absencia comitis parochyalis eorum vel vice comitis non obstante, ad cambiendum; hoc ordine videlicet, quod ipsam monetam nostram, iuxta ordinacioncm communitatis nobilium provincie, cum aliis secum per eosdem nobiles deputatos, divident per singulas villas, – villis nostris regalibus et reginalibus non exclusis, – cuiuslibet comitatus, prout viderint expedire, ita videlicet, quod homines singularum portarum integrarum, domino terre plenum et integrum terragium persolvencium, ipsi comiti camere nostre singula tria pondera argenti vel aliarum quarumlibet antiquarum monetarum, ad racionem argenti, de singulis villis provincialibus, infra unum mensem integrum a die termini dicacionis, portates (sic!), alia singula tria pondera eorumdem novorum parvorum denariorum nostrorum, videlicet viginti quinque denarios parvos, ab ipso comite camere nostre, in loco deputato, cambire, et e converso recipere tenebuntur; hoc distincto, quod quicunque ipsam monetam nostram parvam, premisso ordine cambiendam, contra hanc ordinacionem nostram contempserint acceptare, et si hoc per testimonium capituli, vel conventus credibilis quod habebunt, et homines archyepiscopi, ac magistri tawarnicorum nostrorum relatum extiterit atque manifestum, comiti camere nostre predicte, de singulis portis, domino terre terragium integrum persolventibus, singulos medios fertones, ad racionem Budensem, solvere teneantur. Et si idem comes camere nostre, infra terminum populis vel villis assignatum, ipsam pecuniam singulorum trium ponderum non curarent assignare vel non possent, elapso termino, lucrum camere nostre super ipsos non valeat extorquere, nec iidem populi ad ipsum cambium ulterius teneantur. Et, ut per dissimulaciones comitum provincialium, iudicum nobilium, sicut sepius in nostrum preiudicium hoc fecerunt, – quamquam de benignitate regia ipsorum huiusmodi facta illicita hactenus simpliciter videamur pertransisse, – ne tamen a modo in camerarum nostrarum processibus modo