379.
1335. – 26. Mart. – Caroli I. regis mandatum de cusione florenorum, grossorum et parvorum denariorum, in camera de Körmöcbánya.
Nos Karolus, Dei gracia rex Hungarie, significamus tenore presencium, quibus expedit universis, memorie commendantes: quod nos, considerata fidelitate et sagaci industria magistri Ipoliti castellani de Arwa, cameram nostram monetarum de Cremnech, cum omnibus comitatibus, districtibus, villis, opidis et civitatibus. qui et que ab antiquo ad eandem cameram dinoscuntur pertinuisse, specialiter cum comitatibus Posoniensi, Nitriensi, de Zolio, Trinchyniensi, Borsyensi, Huntensi, Neugradiensi, item Kamariensi et de Pest ex alia parte, scilicet a parte Waciensis civitatis habita, eidem magistro Ipolito, pro sexingentis marcis, partim in grossis, partim vero in florenis, per ipsum fabricandis, in terminis infrascriptis nobis persolvendis:[228] anno Domini M-o CCC-mo XXX-mo quinto, a data presencium, videlicet a dominica proxima post festum Annunciacionis Beate Virginis, qua nunc officium Letare cantatur, infra eiusdem termini revolucionem, dedimus et locavimus, simul cum decimis archyepiscopalibus exercendam, procurandam et tenendam eo modo, quod idem comes camere nostre predicte, faciet fabricari triformes denarios, videlicet florenos, ad modum florenorum Florencie, de fino auro, sed aliquantulum ponderacionis, quorum quatuor current pro marca fini argenti; tres vero cum dimidio pro marca pagamenti. Grossos, ad modum grossorum nostrorum anno iam elapso per cives Budenses fabricatorum; et parvos denarios ad modum denariorum Budensium. Grossos faciet sedecime combustionis, incidendo de una marca septuaginta duos grossos, ex quibus sexaginta quatuor dabunt pro marca fini argenti, et quinquaginta sex pro marca communi, seu pagamenti. Parvos quidem denarios faciet tercie combustionis, incidendo de una marca quatuordecim pensas, in cambio vero ex eisdem pro una marca dabuntur decem pense. Quas quidem triformes monetas nostras, scilicet florenos, grossos et parvos anni presentis, tam per dictum comitem camere nostre, quam per alios camerarios per totum regnum nostrum, in una et eadem forma, pondere, combustione et valore decrevimus cudendas et pariter fabricandas, ita, ut ipsi denarii nostri triformes, per totum regnum nostrum uniformiter et absque aliquali variacione discurrere debent et cambiri. Qui quidem denarii nostri parvi, quemadmodum ad compotum marcarum Budensium augmentantur, ita per totum regnum nostrum possint augmentari, sed numerum tredecim pensarum marca ipsorum parvorum denariorum transcendere non possit, quod firmiter inhibemus. Volumus eciam, ut quandocunque funditur argentum, homines domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum, personaliter adesse debeant, et singulis septimanis tam grossos, quam minores denarios nostros et eciam florenos, modo decenti, iidem homines domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum, in combustione trium ponderum probare debeant, et sic cambio exponantur. Item, ubicunque in territorio dictorum comitatuum, sive montanorum, nova deinceps fodina auri vel argenti, aut cupri reperta fuerit, eandem sive eas, vel ipsius anni spacium, idem comes camere nostre, cum suis urburis teneant et conservent, exceptis urburis montanorum ad cameram de Cremnech pertinencium, quas eidem magistro Ipolito per se, pro alia sumpma speciali, per alias litteras nostras locavimus procurandas. Item
[228] 1335. 26. Mart.