Extus: Magnifico viro domino Wyllermo Drug[et], palatino et iudici Comanorum, pro domino Syfrido abbate monasterii sancti Benedicti de iuxta Goron, ac conventu eiusdem, contra Aba, Petrum et Paulum, filios Aba, de comitatu de Byhar inquisicionales. – Sigillum margini exter. fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Capit. Strigon. Priv. Lad. 40. fasc. 1. nr. 30.
375.
1335. (Nyitra.) 9. Jan. – Prohibitionales capituli Nitriensis, pro monast. de iuxta Gron, contra populos in Lodomar.
Nos capitulum ecclesie Nitriensis, damus pro memoria: quod cum nos iuxta continenciam litterarum regalium prohibicionalium, cum Johanne, filio Zonchnk, homine regio, magistrum Petrum scolasticum dicte ecclesie nostre, pro domino abbate et conventu monasterii sancti Benedicti de iuxta Gron, pro testimonio transmisissemus; idem homo domini regis et homo noster predictus, ad nos reservi, miisterio (sic!) vive vocis concorditer sunt confessi: quod populos de villa Lodomar, de usu et percepcione utilitatum possessionum maioris et minoris Apaty vocatarum, et populos ville Zouoy vocate, de quadam particula terre ad possessionem eiusdem monasterii Koachy pertinente, quam quidem terram quondam magister Emericus castellanus de Lena, fractis metis potencialiter ocupasset, prohibuissent, ne a modo et deinceps dictarum possessionum dicti monasterii utilitatibus uterent. In cuius prohibicionis testimonium (expunct.: littere) et dictorum hominis domini regis et nostri relacionem, litteras nostras eidem domino abbati et suo conventui duximus concedendas. Datum, die dominica proxima post festum E[piphani]arum Domini, anno eiusdem M-o CCC-mo XXX-mo quinto.
Extus: Prohibicionalis quarumdam possessionum monasterii sancti Benedicti de iuxta Gron, Koachy et Apaty vocatarumn, contra populos de villa Lodomar et de Zonoy. – Sigilla margini exter. fuerunt appressa. Fragmen sigilli hominis regii, super casside angelum extensa manu coronam florum tenentem, monstrat. – Orig. chart., in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 40. fasc. 2. nr. 2.
376.
1335 Visegrád. 21. Jan. – Paulus, iudex curiae regiae, tertiam partem possessionis Széplak, in comitatu Abaujvár existentis, Petro, filio Johannis, quondam castellani de Jeszenő, adiudicat.
Ed. Cod. Dipl. Com. Zichy T. I. p. 443.
377.
1335. (Pozsony.) 24. Febr. – Michael praepositus Posoniensis, consentiente capitulo, confert canoniam vacantem magistro Thomae capellano suo.
Tenorem vide sub a. 1342. 10. Mart. nr. 600.
378.
1335. Visegrád. 13. Mart. – Chanadinus archiepiscopus Strigoniensis, in causis per Cselle, filium Nicolai, et eius socios, contra Petrum plebanum de Szőllős motis, fratrem Stephanum Ord. Praedic., capellanum et poenitentiarium suum, iudicem designat.
Ed. Cod. Andegav. T. III. p. 140.