plenarie resoluta, reliquisset et reliquit coram nobis perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam, cum suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet universis, nullum ius, nullamque proprietatem in eadem sibi et suis heredibus a modo reservando, ymmo omni iuri et proprietati sue pure et simpliciter, quod ex ipso empcionis vigore ex ipsa possessione sortiri potuisset, renunciavit coram nobis, totum iuris dominium in ipsum dominum archiepiscopum, et suos quoslibet successores a modo in posterum, penitus et per omnia transfferendo. Ob maioris adhuc eciam cautele evidenciam ipsas nostras litteras privilegiales, quibus mediantibus eadem possessio, a prescriptis filiis Ywlee, empcionis titulo sibi fuerat devoluta, eidem domino archiepiscopo resignavit. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, presentes concessimus nostras litteras privilegiales, partibus petentibus, pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Datum, in festo beati Mathey apostoli et ewangeliste, anno Domini mille-simo CCC-mo tricesimo quarto.
Extus manu medii aevi: Super possessione Zenthamaskyurth vocata. – Sigillum bene conservatum e rubro, viridi et flavo senco pendel. – Orig. membran., humore consumptum, in Arch. Primat. Secul. Lad. M. nr. 58.
371.
1334. (Buda.) 27. Sept. – Capitulum Budense reambulat posscssionem Alpár, conventus s. Benedicti.
Tenorem Vide sub nr. 397.
372.
1334. – 9. Oct. – Capitulum Budense, iobagiones magistri Pósa de Szeri, ab usu et perceptione utilitatum, possessionis monasterii s. Benedicti de iuxta Grón, prohibuisse perhibet. Ed. Cod. Andegav T. III. p. 123.
373.
1334. (Esztergom) 27. Oct. – Conventus Cruciferorum Strigon., Kovacs civem Strigon., partem terrae suae in villa S. Pauli, Chanadino archiepiscopo, quator marcis vendidisse testatur.
Conventus cruciferorum, domus hospitalis ecclesie sancti regis Stephani de Strigonio, omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, salutem in salutis largitore. Ea, que humaniter aguntur, fragilitate humana ne oblivioni mandentur, solent litterarum patrocinio communiri. Proinde ad univcrsorum, tam presencium quam futurorum noticiam, harum serie volumus pervenire: quod Konch, filius Nicolai, filii Robini, quondam civis Strigoniensis, personaliter ad nostram accedendo presenciam dixit el confessus est, oraculo vive vocis, quandam suam particulam terre sessionalem, in villa nostra Sancti Pauli, iuxta Danubium, in vicinitate terre nostre a parte orientali, et parte meridionali terre Beke, filii Jacobi, filii Chunkur existentem, super qua nunc domos seu hedificia Hench veculator et Johannes cerdo habent et commorantur, venerabili in Christo patri, domino Chanadino, Dei et apostolica gracia archiepiscopo Strigoniensi, locique eiusdem comiti perpetuo, et per ipsum suis successoribus, pro quatuor marcis argenti mercimonialis, plene habitis et receptis, vendidisse, dedisse et