530.
1301. 7. Nov. - Magister Thomas Praepositus et Capitulum Strigon. literas Andreae III. Regis, Nrum. 466. continentes, transscribunt tertia feria post festum omnium sanctorum proxima.
Fejér Cod. dipl. VI. II. 195.; Cod. dipl. patr. VI. 441.
531.
1301. 8. Nov. - Bonifacius PP. VIII. Nicolao Legato committit, ut de personis Strigon. et Colocensi ecclesiae praeficiendis, caute inquirat et referat.
Bonifacius - - Nicolao Ostiensi et Velletrensi Episcopo - - Legato. Misse nobis nuper tue littere - - inter cetera continebant, quod Prelati Regni Ungarie quasi omnes communiter Strigoniensi adversabantur Electo et quod quondam ... Archiepiscopus Colocensis viam erat universe carnis ingressus, quodque in ipso Regno vox erat et fama communis, quod si Strigoniensis et Colocensis ecclesie forent melius ordinate, ac de personis idoneis eis esset bene provisum, Regnum prefatum, cuius status et conditio ab ecclesiis ipsis noscuntur plurimum dependere, posset melius et facilius reformari. Hac igitur consideratione inducti, provisionem ipsius ecclesie Colocensis hac vice duximus sedi apostolice reservandam. - - - Super facto vero predicti Strigon. Electi, Administratoris Strigon. ecclesie, sicut ante recessum tuum a nobis te duximus presentialiter informandum, videlicet ut de preficiendo eidem Strigon. ecclesie prefato Electo, vel alio, si ad eam alium eligi vel postulari contingeret, te intromittere non deberes, sic et presentibus litteris informamus ac volumus, ut ad id sine nostra licentia speciali non apponas ullatenus manum tuam et si secus feceris, irritum decernimus et inane. Verumtamen volumus et mandamus, ut exquiras diligenter et caute de personis ydoneis, oriundis tam de regno predicto, quam etiam extra illud, de quibus, presentium temporum qualitate pensata, predictis Strigon. et Colocensi ecclesiis posset salubriter provideri, easque nobis et conditiones earum per tuas litteras significare procures. - - - Datum Laterani VI. Idus Novembris. Anno Septimo.
Történelmi Tár II. 181.; Theiner Mon. Hung. I. 390. Extr. Fejér Cod. dipl. VIII. VII. 24. - Joannes Archiepiscopus Colocensis 26. Sept. adhuc in vivis agebat. (Fejér Cod. dipl. VI. II. 303.)