526.
1301. 17. Oct. - Bonifacius PP. VIII. Joannem Archiepiscopum Colocensem ob coronatum Wenceslaum Regem, per Nuncium Romam evocari iubet.
Bonifacius - - Nicolao Ostiensi et Velletrensi Episcopo - Legato. - - Ad notitiam nostram fide digna relatio - - perduxit, quod venerabilis frater noster ... Colocensis Archiepiscopus, si tamen, dum consonent facta relatibus, venerabilis sit dicendus, stipatus nonnullis Episcopis - Prelatis ac Baronibus - -, in tantam prorupit audaciam et temeritatis excessum, quin potius ad tantam devenit insaniam, quod dilectum filium W. natum - - Boemie Regis, in Regem Regni Ungarie de facto, cum de iure non posset, coronare presumpsit, ingressum tuum in ipsum Regnum nequaquam expectans, - - nec attendit dictus Archiepiscopus, quod nunquam ad se, vel predecessores suos, Colocenses Archiepiscopos, Regum Ungarie coronatio de iure, vel de consuetudinc pertinuerat, nec aliquatenus pertinebat; sed huiusmodi reges solent per ... Strigoniensem Archiepiscopum, qui est pro tempore coronari; ut non prosequamur ad presens, quomodo nec ex successione seu iure aliquo - - Regnum ipsum debebatur W. nato predicto, super quibus in dubio saltem nos vel te - - consulere debuisset; - - - maxime cum magnificus vir Carolus, Nepos - C. Sicilie Regis per dilectum filium ... Strigoniensem Electum et administratorem, auctoritate nostra in spiritualibus et temporalibus Strigon. ecclesie constitutum, in eiusdem Regni Ungarie Regem fuisset antea coronatus. - - Nolentes igitur huiusmodi audaciam, excessus et insaniam dicti Archiepiscopi, sicuti nec debemus, sub dissimulatione transire, - - mandamus, quatenus - - prefatum Archiepiscopum Colocensem sub pena privationis et depositionis Archiepiscopalis oneris, officii et honoris, quam si secus fecerit, ipsum incurrere volumus ipso facto, - - citare procures, vt infra Quatuor mensium spatium - - personaliter compareat coram nobis. - - - Datum Laterani XVI. Kal. Novembris, Anno Septimo.
Raynald ad a. 1301. Nr. 8.; Katona Hist. Crit. VIII. 12.; Fejér Cod. dipl. VI. II. 313. et VIII. I. 59.; Theiner Mon. Hung. I. 388.
527.
1301. a. 25. Oct. - Nicolaus Legatus Papae postquam pervenit Strigonium, se transtulit Rugam (Budam?) in qua fuit cum reverentia et honore receptus. Et omnes Regni Prelatos fecit ad Octavas festi beati Lucae (25. Oct.) ad suam praesentiam evocari.
E literis Bonifacii PP. VIII. VI. idus, seu 8. Nov. exaratis. Theiner Mon. Hung. I. 391.